Latin · ~9 min
Lines 1.1072-1.1085
Justinian, Liber VI 1.1072-1085
Not analysed yet
CJ. 6. 35. 11. 3: Imperator Justinianus
Merito enim nobis sanctissimi marci per omnia constitutionem replere placuit: nihil etenim actum esse credimus, dum aliquid addendum superest. <a 531 d. ii k. mai. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >
CJ. 6. 35. 12pr. : Imperator Justinianus
Talis de antiquo iure dubietas nostrae serenitati suggesta est propter senatus consultum silanianum et servos, qui supplicio adficiuntur sub eodem tecto commorantes et non suum auxilium domino per insidias occiso praebentes. veteres enim certum non faciunt, qui intellectus de verbis "sub eodem tecto" significatur, sive in eodem cubiculo sive in triclinio vel porticu vel in aula haec appellatio accipi debeat, adicientes, si dominus in via vel in agro fuerit interfectus, eos servos puniri, qui praesto erant et non auxilium ad prohibendum periculum praebuerunt, nulla distinctione super qualitate praesentiae utentes. *iust. a. iohanni pp. *<a 532 d. xv k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. anno secundo. >
CJ. 6. 35. 12. 1: Imperator Justinianus
Nos igitur omnem eis occasionem ad declinanda supplicia super neglegentia salutis domini sui amputantes sancimus omnes servos, ex quocumque loco sive in domo sive in via sive in agro possint clamorem exaudire vel insidias sentire et non auxilium tulerint, supplicio senatus consulti subiacere. oportet enim eos, ubicumque senserint dominum periclitantem, ad prohibendas insidias concurrere. <a 532 d. xv k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. anno secundo. >
CJ. 6. 36. 0. De codicillis.
CJ. 6. 36. 1pr. : Imperator Alexander Severus
Rupto quidem testamento postumi agnatione codicillos quoque ad testamentum pertinentes non valere in dubium non venit. *alex. a. mocimo et aliis. *<a 233 pp. iii k. iul. maximo et paterno conss. >
CJ. 6. 36. 1. 1: Imperator Alexander Severus
Sed cum post ruptum testamentum patrem pupillorum vestrorum litteras emisisse proponatis, quibus praecedens iudicium confirmavit, praetor nihil contra ius fecit, si novissimam eius voluntatem secutus relictum testamento rei publicae fideicommissum ut ex codicillis relictum praestandum esse pronuntiavit. <a 233 pp. iii k. iul. maximo et paterno conss. >
CJ. 6. 36. 2pr. : Imperator Philippus
Hereditatem quidem neque dari neque adimi codicillis posse manifestum est: verbis tamen precariis per huiuscemodi etiam novissimi iudicii ordinationem iura non faciunt irritas voluntates. *philipp. a. et philipp. c. asclepiodotae. *<a 244 pp. id. oct. peregrino et aemiliano conss. >
CJ. 6. 36. 2. 1: Imperator Philippus