Latin · ~9 min
Lines 1.1114-1.1129
Justinian, Liber VI 1.1114-1129
Not analysed yet
CJ. 6. 37. 4: Imperator Antoninus
Servis testamento dominorum non data libertate legatum seu fideicommissum relictum non valet nec convalescere potest, licet post mortem testatoris libertatem aliqua ratione consecuti sunt. *ant. a. sulpicio. *<a 213 pp. V k. Iul. Antonino a. Iiii et balbino conss. >
CJ. 6. 37. 5: Imperator Antoninus
Non est dubium denegari actionem legatorum ei pro portione competenti in his rebus, quas subtraxisse eum de hereditate apparuerit. *ant. a. donato. *<a 213 pp. V id. Sept. Antonino a. iiii et balbino conss. >
CJ. 6. 37. 6: Imperator Antoninus
Si legata relicta primus legatarius agnovit, substitutio eorum in personam pontianae facta evanuit. *ant. a. iulio. *<a 215 pp. Viii k. Mai. Romae laeto ii et cereale conss. >
CJ. 6. 37. 7pr. : Imperator Antoninus
Si fortidianum fundum primo pater tuus fratribus per praeceptionem ac mox tibi legavit, concursu dominium eius tibi quoque quaeritur. *ant. a. fausto. *<a 215 pp. V id. Iul. Laeto ii et cereale conss. >
CJ. 6. 37. 7. 1: Imperator Antoninus
Error autem nominum in scriptura factus, si modo de mancipiis vel de possessionibus legatis non ambigitur, ius legati dati non minuit. <a 215 pp. V id. Iul. Laeto ii et cereale conss. >
CJ. 6. 37. 8: Imperator Antoninus
Ab administratione tutelae religio sacramenti Marcellum, quem vobis a patre tutorem datum testamento proponitis, eripit. quae res, quominus legatum consequatur ,non impedit: nec enim iuste ab ea petitione repellitur, cum, etiam si vellet, tutelam administrare prohibeatur. *ant. a. demetrio. *<a 216 pp. Viii id. Mart. Romae sabino ii et anullino conss. >
CJ. 6. 37. 9: Imperator Alexander Severus
Si in fraudem eorum quae testamento relicta sunt admissus est accusator, qui testamentum falsum diceret, praeses provinciae secundum iurisdictionis formam solvi legata iubebit, interposita cautione, si evicta fuerit hereditas, ea restituturum, quamvis alias cautioni tunc locus sit, cum sine controversia legata solvantur. *alex. a. antiocho. *<a 223 pp. Vii id. Febr. Maximo ii et aeliano conss. >
CJ. 6. 37. 10: Imperator Alexander Severus
Cum alienam rem quis reliquerit, si quidem sciens, tam ex legato quam ex fideicommisso ab eo qui legatum seu fideicommissum meruit peti potest. quod si suam esse putavit, non aliter valet relictum, nisi proximae personae vel uxori vel alii tali personae datum sit, cui legaturus esset, et si scisset rem alienam esse. *alex. a. ingenuae. *<a 227 pp. V k. Febr. Albino et maximo conss. >