Latin · ~10 min
Lines 1.1192-1.1202
Justinian, Liber VI 1.1192-1202
Not analysed yet
Fundo "sicut instructus est" legato sive per fideicommissum relicto vilicum hominesque et omnia, quae vel, ut ipse pater familias, cum ibi ageret, vel fundus esset instructus, non temporis causa habuit in eo, relicta esse iuris auctoritate definitum est: ea etiam, quae tam fructuum colligendorum quam servandorum. *diocl. et maxim. aa. et cc. rufino. *<a 293 d. non. oct. sirmi aa. conss. >
CJ. 6. 38. 2. 1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Item pecora stercorandi vel pascendi causa ibi constituta, ut fructus de his capiantur vel ut fundus sit instructior, fideicommisso cedere certi iuris est. <a 293 d. non. oct. sirmi aa. conss. >
CJ. 6. 38. 3: Imperator Justinianus
Sancimus cautionis nomine vel asphaleias non esse fideiussoris dationem interpretandam, nisi hoc specialiter vel in graecis vel in latinis verbis scriptum fuerit: nisi enim vel generaliter de satisdatione vel de fideiussione specialiter sit nominatum, cautione vel cautela vel asphaleia minime fideiussionem, sed nudam promissionem significari. *iust. a. iuliano pp. *<a 531 d. k. mart. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >
CJ. 6. 38. 4pr. : Imperator Justinianus
Cum quidam sic vel institutionem vel legatum vel fideicommissum vel libertatem vel tutelam scripsisset: "ille vel ille heres mihi esto" vel "illi aut illi do lego" vel "dari volo", vel "illum aut illum liberum" vel "tutorem esse volo" vel "iubeo", dubitabatur, utrumne inutilis sit huiusmodi institutio et legatum et fideicommissum et libertas et tutoris datio, an occupantis melior condicio sit, an ambo in huiusmodi lucra vel munia vocentur et an secundum aliquem ordinem admittantur, an uterque omnimodo, cum alii primum in institutionibus quasi institutum admitti, secundum quasi substitutum, alii in fideicommissis posteriorem solum accepturum fideicommissum existimaverunt, quasi recentiore voluntate testatoris utentem. *iust. a. iohanni pp. *<a 531 d. prid. k. mai. constantinop oli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >
CJ. 6. 38. 4. 1: Imperator Justinianus
Et si quis eorum altercationes singillatim exponere maluerit, nihil prohibet non leve libri volumen extendere, ut sic explicari possit tanta auctorum varietas, cum non solum iuris auctores, sed etiam ipsae principales constitutiones, quas ipsi auctores rettulerunt, inter se variasse videntur. <a 531 d. prid. k. mai. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >
CJ. 6. 38. 4. 1a: Imperator Justinianus
Melius itaque nobis visum est omni huiusmodi verbositate explosa coniunctionem "aut" "pro" "et" accipi, ut videatur copulativo modo esse prolata et magis sit paradiazeuxis, ut et primam personam inducat et secundam non repellat. <a 531 d. prid. k. mai. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >