Latin · ~11 min
Lines 1.1395-1.1410
Justinian, Liber VI 1.1395-1410
Not analysed yet
CJ. 6. 46. 1: Imperatores Severus, Antoninus
Cum testatorem fideicommissum trallianis ab eo, quem pro parte heredem instituerat, ita reliquisse proponas, si sine liberis institutus diem obisset, isque nepotem, quem ex filia susceperat, heredem instituerat, condicionem adscriptam fideicommisso defecisse manifestum est, nisi alia defuncti voluntas evidenter probabitur. *sev. et ant. aa. claudiae. *<a 197 pp. non. dec. laterano et rufino conss. >
CJ. 6. 46. 2pr. : Imperatores Severus, Antoninus
Cum patrem familias fideicommissi nomine, quod in diem certam reliquit, ita cavere praecepisse proponas, si a marito non divertisset, iurisdictionis originem perinde servari aequum est, ac si nihil super ea re scriptum fuisset. *sev. et ant. aa. gallicano. *<a 205 pp. antiochiae xi k. aug. antonino a. ii et geta ii conss. >
CJ. 6. 46. 2. 1: Imperatores Severus, Antoninus
Nec exemplum legati vel hereditatis, in quibus condicio divortii nonnumquam remitti solet, huic rei comparandum est, cum absurdum sit ideo perpetui edicti neglegi formam, quia patris sui voluntati non obtemperatur. <a 205 pp. antiochiae xi k. aug. antonino a. ii et geta ii conss. >
CJ. 6. 46. 3: Imperator Antoninus
Si ea condicione auluzanus legata testamento praestari voluit, si cum focaria sua matreque eius moraretur, et per eum stetit, quominus voluntati testatoris pareret, cum sponte scripturae testamenti non obtemperaverit, ad petitionem non admittitur. *ant. a. aurelio mil. *<a 215 pp. vi id. iul. laeto ii et cereale conss. >
CJ. 6. 46. 4: Imperator Alexander Severus
Legatum sive fideicommissum a patruo tuo relictum tibi sub condicione, si filio eius nupsisses, cum mortuo filio, priusquam matrimonium cum eo contraheres, condicio defecerit, nulla ratione tibi deberi existimas. *alex. a. liciniae. *<a 226 pp. k. dec. alexandro a. et Marcello conss. >
CJ. 6. 46. 5pr. : Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si uxorem tuam tempore nuptiarum in patria potestate fuisse monstretur, fideicommissi commodum ei relicti, cum nupserit, nullo alio diem eius cedere prohibente patri quaesitum non ambigitur. *diocl. et maxim. aa. et cc. faustino. *<a 294 s. vi k. febr. sirmi cc. conss. >
CJ. 6. 46. 5. 1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Quod si a patre ante nuptias emancipata fuerit ac postea decesserit, superstite patre et marito ac liberis actionem fideicommissi sibi competentem ad heredes suos transmisit. <a 294 s. vi k. febr. sirmi cc. conss. >
CJ. 6. 46. 6pr. : Imperator Justinianus
Cum quidam testamento condito libertatem suo servo dereliquit sub condicione, si suo heredi certum numerum solidorum praestet vel aliam quandam speciem vel vicarium servum, ille autem servus non in eodem loco constitutus, ubi etiam heres fuerat, herili testamento cognito properabat ad heredem cum ipso, quod iussus erat dare heredi, sed in medio latronum vel hostium incursione peremptum est quod portabat: quaerebatur inter antiquos, si praepeditur libertas, quia hoc dare servus non potest propter memoratum fortuitum casum. *iust. a. iohanni pp. *<a 532 d. prid. k. mai. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. anno secundo. >