Latin · ~10 min
Lines 1.155-1.166
Justinian, Liber VI 1.155-166
Not analysed yet
CJ. 6. 2. 22. 1a: Imperator Justinianus
Et hoc quidem paene iam fuerat concessum, ut habeat ipse actionem, nisi inopia noscitur laborare: tunc enim furti actionem domino competere dicebant. <a 530 d. Xv k. Dec. Lampadio et oreste vv. Cc. Conss. >
CJ. 6. 2. 22. 1b: Imperator Justinianus
Sed ea satis increbuit dubitatio, si tempore quo furtum committebatur idoneus erat is qui rem commodandam accepit, postea autem ad inopiam pervenit, antequam moveatur actio quae ei antea competebat, an debeat actio quae semel ei adquisita est firmiter apud eum manere vel ad dominum reverti, cum et hoc quaerebatur, an in hoc casu furti actio ambulatoria sit nec ne. <a 530 d. Xv k. Dec. Lampadio et oreste vv. Cc. Conss. >
CJ. 6. 2. 22. 1c: Imperator Justinianus
Sed omnem talem tractatum alia sequitur subdivisio, si ex parte solvendo sit is qui rem utendam accepit, ut possit non in totum, sed particularem solutionem ei facere, an habeat furti actionem vel non. <a 530 d. Xv k. Dec. Lampadio et oreste vv. Cc. Conss. >
CJ. 6. 2. 22. 1d: Imperator Justinianus
Tales itaque ambiguitates veterum, immo magis, quod melius dicendum est, ambages nobis decidentibus in tanta rerum difficultate simplicior sententia placuit, ut in domini sit voluntate, sive commodati actionem adversus res accipientem movere desiderat sive furti adversus eum qui rem subripuit, et alterutra earum electa dominum non posse ex paenitentia ad alteram venire. <a 530 d. Xv k. Dec. Lampadio et oreste vv. Cc. Conss. >
CJ. 6. 2. 22. 1e: Imperator Justinianus
Sed si quidem furem elegerit, illum qui rem utendam accepit penitus liberari: sin autem quasi commodator veniat adversus eum qui rem utendam accepit, ipsi quidem nullo modo competere posse adversus furem furti actionem, eum autem, qui pro re commodata convenitur, posse adversus furem furti habere actionem, ita tamen, si dominus sciens rem esse subreptam adversus eum qui eam accepit perveniat. <a 530 d. Xv k. Dec. Lampadio et oreste vv. Cc. Conss. >
CJ. 6. 2. 22. 2: Imperator Justinianus
Sin autem nescius et dubitans rem non esse apud eum commodati actionem instituit ,postea autem re comperta voluit remittere quidem commodati actionem, ad furti autem pervenire, tunc licentia ei concedatur et adversus furem venire, nullo obstaculo ei opponendo, quoniam incertus constitutus movit adversus eum qui rem utendam accepit commodati actionem, (nisi domino ab eo satisfactum est: tunc etenim omnimodo furem a domino quidem furti actione liberari, suppositum autem esse ei, qui pro re sibi commodata domino satisfecit), cum manifestissimum est, etiam si ab initio dominus actionem instituit commodati ignarus rei subreptae, postea autem hoc ei cognito adversus furem transivit, omnimodo liberari eum qui rem commodatam suscepit, quemcumque causae exitum dominus adversus furem habuerit: eadem definitione obtinente, sive in partem sive in solidum solvendo sit is qui rem commodatam accepit. <a 530 d. Xv k. Dec. Lampadio et oreste vv. Cc. Conss. >