Latin · ~9 min
Lines 1.1696-1.1710
Justinian, Liber VI 1.1696-1710
Not analysed yet
CJ. 6. 56. 7. 1: Imperator Justinianus
Sin autem defuncta persona non solum matrem et fratres et sorores superstites habeat, sed etiam patrem, si quidem sui iuris decessit, quia patris persona interveniens matris iura superare videtur, omnibus pio animo providentes sancimus fratres quidem et sorores mortuae personae ad successionem proprietatis solos pro virili parte vocari, patri autem et matri usus fructus totius successionis bessem competere aequa lance inter patrem et matrem dividendum, reliqua parte usus fructus apud fratres et sorores remanente. <a 528 d. k. iun. constantinopoli dn. iustiniano a. pp. ii cons. >
CJ. 6. 56. 7. 2: Imperator Justinianus
Sin vero defuncta persona in sacris patris constituta decesserit, pater quidem usum fructum, quem et vivente filio habebat, detineat donec vivat incorruptum, mater autem, quia hunc usum fructum habere vivente patre non potest totum apud patrem constitutum, una cum fratribus defunctae personae ad proprietatem vocetur ,scilicet cum sororibus sola in dimidiam, cum fratribus vel promiscui generis secundum supra scriptam distributionem in virilem portionem. <a 528 d. k. iun. constantinopoli dn. iustiniano a. pp. ii cons. >
CJ. 6. 56. 7. 3: Imperator Justinianus
Omnibus videlicet, quae de mulieribus ad secundas nuptias migrantibus sancita sunt, in suo statu durantibus. <a 528 d. k. iun. constantinopoli dn. iustiniano a. pp. ii cons. >
CJ. 6. 57. 0. Ad senatus consultum orfitianum.
CJ. 6. 57. 1: Imperator Alexander Severus
Si intestatae mulieris consanguinei existant et mater et filia, ad solam filiam ex senatus consulto orfitiano hereditas pertinet. *alex. a. euangelo. *<a 225 pp. Xv k. Febr. Fusco ii et dextro conss. >
CJ. 6. 57. 2pr. : Imperatores Diocletianus, Maximianus
Non pro numero superstitum mortis matris tempore, sed succedentium materna scinditur hereditas. *diocl. et maxim. aa. et cc. metrodorae. *<a 293 s. Vii k. April. Sirmi aa. conss. >
CJ. 6. 57. 2. 1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Quapropter si mater vestra te et uno fratre emancipatis, duobus autem aliis in patria positis potestate superstitibus diem functa est et hi, qui in potestate patris fuerant, priusquam maternam hereditatem sibi quaererent, rebus humanis exempti sunt, inter duos tantum viriles non ambigitur factas portiones. <a 293 s. Vii k. April. Sirmi aa. conss. >
CJ. 6. 57. 3: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Matri intestatae defunctae secundum orfitianum senatus consultum citra bonorum possessionem filia pro herede gerendo succedere non prohibetur. *diocl. et maxim. aa. et cc. iulianae. *<a 293 s. Xii k. Nov. Aa. conss. >