Latin · ~11 min
Lines 1.1765-1.1775
Justinian, Liber VI 1.1765-1775
Not analysed yet
Sed posteritas, dum nimia utitur subtilitate, non piam induxit differentiam, sicut iulius paulus in ipso principio libri singularis, quem ad senatus consultum tertullianum fecit, apertissime docuit. <a 531 d. v k. dec. post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >
CJ. 6. 58. 14. 2: Imperator Justinianus
Qui enim ferendum est ab intestato successionibus suas quidem filias ad similitudinem masculae subolis in parentis vocari successionem et iterum germanas iure consanguinitatis eandem sibi vindicare praerogativam, deinceps autem legitimas feminarum personas, si iura consanguinitatis non possident, a successione legitima repelli, cum maribus eadem successio pateat? <a 531 d. v k. dec. post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >
CJ. 6. 58. 14. 3: Imperator Justinianus
Quare enim patris soror non ad successionem filii fratris sui una cum masculis vocatur, sed aliud ius in amita, aliud in patruis observatur? vel qua ratione fratris filius ad successionem patrui vocatur, germana autem eius ab eadem successione recluditur? <a 531 d. v k. dec. post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >
CJ. 6. 58. 14. 4: Imperator Justinianus
Huiusmodi itaque legis antiquae reverentiam et nos anteponi novitati legis censemus et sancimus omnes legitimas personas, id est per virilem sexum descendentes ,sive masculini sive feminini generis sint, simili modo ad iura successionis legitimae ad successionem intestatorum vocari secundum gradus sui praerogativam non ideo excludendas, quia consanguinitatis iura secundum germanae observationem non habent. <a 531 d. v k. dec. post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >
CJ. 6. 58. 14. 5: Imperator Justinianus
Cum enim unius sanguinis iura remanent per virilem sexum incorrupta, quare naturae offendimus et legitimo iuri derogamus? cum et aliam maximam iniuriam res in se continet plerisque quasi vulnus intestinum incognitum. cum enim ad earum mulierum successionem masculi iure agnationis vocantur, quis patiatur earum quidem hereditatem ad eos legitimo iure deferri, ipsas vero neque invicem sibi neque masculis posse eodem iure succedere, sed propter hoc solum puniri, quod feminae natae sunt, et paterno vitio (si hoc vitium est) prolem innocentem gravari? <a 531 d. v k. dec. post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >
CJ. 6. 58. 14. 6: Imperator Justinianus
(1) in his igitur casibus legem duodecim tabularum sequentes et novum ius novissimo iure corrigentes etiam unum gradum pietatis intuitu transferri ab iure cognationis in legitimam volumus successionem, ut non solum fratris filius et filia secundum quod iam definivimus ad successionem patrui sui vocentur, sed etiam germanae consanguineae vel sororis uterinae filius et filia soli et non deinceps personae una cum his ad iura avunculi sui perveniant, et mortuo eo, qui patruus quidem est fratris sui filiis, avunculus autem sororis suae suboli, simili modo ab utroque latere succedatur, tamquam si omnes legitimo iure veniant, scilicet ubi frater et soror superstites non sunt. his etenim personis praecedentibus et hereditatem admittentibus ceteri gradus remanent penitus semoti. <a 531 d. v k. dec. post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >