Latin · ~10 min
Lines 1.1850-1.1860
Justinian, Liber VI 1.1850-1860
Not analysed yet
CJ. 6. 60. 3. 4: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Eadem autem et de pronepotibus sexus utriusque sancimus, manente definitione, quae de singulis sancita est, si filii sint pariter ac nepotes. <a 426 d. viii id. nov. ravennae theodosio xii et valentiniano ii aa. conss. >
CJ. 6. 60. 4pr. : Imperator Leo
Omnem ambiguitatis confusionem amputantes hac liquida et compendiosa lege sancimus circa usum fructum maternarum rerum nullam esse differentiam, sive in priore matrimonio pater, ex quo filios habuit, permanere voluerit sive novercam filiis superduxerit: legibus, quae de maternis bonis latae sunt, suam habentibus firmitatem. *leo a. callicrati pp. per illyricum. *<a 468 d. k. sept. anthemio a. ii cons. >
CJ. 6. 60. 4. 1: Imperator Leo
Patres igitur usum fructum maternarum rerum, etiamsi ad secundas migraverint nuptias, sine dubio habere debebunt: nec ullam filiis vel quibuslibet ex persona eorum contra patres improbam vocem accusationemque posse competere. <a 468 d. k. sept. anthemio a. ii cons. >
CJ. 6. 61. 0. De bonis, quae liberis in potestate constitutis ex matrimonio vel aliter adquiruntur, et eorum administratione.
CJ. 6. 61. 1: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Cum venerandae leges vetuerint patribus iure potestatis adquiri, quidquid eorum filiis avus avia proavus proavia a linea materna venientes quocumque titulo contulissent, hoc quoque convenit observari, ut, quidquid vel uxor marito non emancipato vel maritus uxori in potestate positae quocumque titulo vel iure contulerit seu transmiserit, hoc patri nullatenus adquiratur: atque ideo in eius tantum ,cui delatum est, iure durabit. *theodos. et valentin. aa. ad senatum. *<a 426 d. viii id. nov. ravennae theodosio xii et valentiniano ii aa. conss. >
CJ. 6. 61. 2: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Constitutionis novae capitulum clariore interpretatione sancimus, ut, quae per filios nepotes pronepotes itemque filias neptes proneptes, quamvis in potestate sint, minime adquiri decrevimus a marito vel uxore quocumque titulo collata sive ultima voluntate transmissa, nullus ad id quoque pertinere existimet, quod ab ipso parente datum vel ante nuptias donationis causa pro una ex memoratis personis praestitum fuerat, ut minime ad eum, si casus tulerit, revertatur (prospiciendum est enim, ne hac iniecta formidine parentum circa liberos munificentia retardetur) :sed ut his potestatis iure ad parentes reversis cetera, quae ex substantia speciali coniugis ad superstitem devenerunt, quamvis idem in sacris sit ,fructu tamen solo atque usu parentibus deputato, dominium ei qui a coniuge vel quae meruit reservetur, parente pro emancipationis etiam beneficio, si voluerit ,sicut in maternis rebus vel quae per eanden lineam veniunt, praemium habituro. *theodos. et valentin. aa. hierio pp. *<a 428 d. x k. mart. felice et tauro conss. >