Latin · ~9 min
Lines 1.1879-1.1888
Justinian, Liber VI 1.1879-1888
Not analysed yet
CJ. 6. 61. 6. 1: Imperator Justinianus
Si quis itaque filius familias vel patris sui vel avi vel proavi in potestate constitutus aliquid sibi adquisierit non ex eius substantia, cuius in potestate sit, sed ab aliis quibuscumque causis, quae ex liberalitate fortunae vel laboribus suis ad eum perveniant, ea suis parentibus non in plenum, sicut antea erat sancitum, sed usque ad solum usum fructum adquirat, et eorum usus fructus quidem apud patrem vel avum vel proavum, quorum in sacris sit constitutus, permaneat, dominium autem filiis familias inhaereat ad exemplum tam maternarum quam ex nuptialibus causis filiis familias adquisitarum rerum. <a 529 recitata septimo miliario in novo consistorio palatii dn. Iustiniani. d. Iii k. nov. decio vc. cons. >
CJ. 6. 61. 6. 1a: Imperator Justinianus
Sic etenim et parenti nihil derogabitur usum fructum rerum possidenti et filii non lugebunt, quae ex suis laboribus sibi possessa sunt, ad alios transferenda adspicientes vel extraneos vel ad fratres suos, quod etiam gravius multis esse videtur. <a 529 recitata septimo miliario in novo consistorio palatii dn. Iustiniani. d. Iii k. nov. decio vc. cons. >
CJ. 6. 61. 6. 1b: Imperator Justinianus
Exceptis castrensibus peculiis, quorum nec usum fructum patrem vel avum vel proavum habere veteres leges concedunt: in his enim nihil novamus, sed vetera iura intacta servamus. eodem observando etiam in his peculiis, quae quasi castrensia peculia ad instar castrensis peculii accesserunt. <a 529 recitata septimo miliario in novo consistorio palatii dn. Iustiniani. d. Iii k. nov. decio vc. cons. >
CJ. 6. 61. 6. 1c: Imperator Justinianus
Sub hac tamen definitione hunc legis articulum inducimus, ut in successione quidem earum rerum, quae extrinsecus filiis familias adquiruntur, iura eadem observentur, quae in maternis et nuptialibus rebus statuta sunt. <a 529 recitata septimo miliario in novo consistorio palatii dn. Iustiniani. d. Iii k. nov. decio vc. cons. >
CJ. 6. 61. 6. 2: Imperator Justinianus
Non autem hypothecam filii familias adversus res patris viventis adhuc seu iam mortui sperare audeant nec ratiocinia eis super administratione inferre, sed tantummodo alienatione vel hypotheca suo nomine patribus denegata rerum, habeat parens plenissimam potestatem uti fruique his rebus, quae per filios familias secundum praedictum modum adquiruntur. <a 529 recitata septimo miliario in novo consistorio palatii dn. Iustiniani. d. Iii k. nov. decio vc. cons. >