Latin · ~10 min
Lines 1.1929-1.1936
Justinian, Liber VI 1.1929-1936
Not analysed yet
CJ. 6. 61. 8. 4d: Imperator Justinianus
Hoc procul dubio observando, ut et mancipia ipse usufructuarius aleret et omnia circa usum fructum faceret, quae nullo modo proprietatem possint deteriorem facere, paterna reverentia eum excusante et a ratiociniis et a cautionibus et ab aliis omnibus, quae usufructuarii extranei a legibus exiguntur, secundum nostrae constitutionis tenorem, quam iam super huiusmodi casibus tulimus. ipsum autem filium vel filios vel filias et deinceps alere patri necesse est non propter hereditates, sed propter ipsam naturam et leges, quae et parentibus alendos esse liberos imperaverunt et ipsis liberis parentes, si inopia ex utraque parte vertitur. <a 531 d. iiii k. aug. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >
CJ. 6. 61. 8. 5: Imperator Justinianus
Sed pater quidem in praedictis tantummodo causis habeat licentiam recte res filiorum familias vendere filii nomine vel, si emptorem non invenerit, supponere, nullo modo licentia concedanda filiis easdem venditiones vel hypothecas retractare: non item licentia parentibus danda extra memoratas causas res, quarum dominium apud eorum posteritatem est, alienare vel pignori vel hypothecae titulo dare, sed si hoc fecerint, scituris, quod necesse est eos in legum laqueos incidere, quibus huiusmodi venditiones vel hypothecae sunt interdictae, exceptis videlicet rebus mobilibus vel immobilibus illis, quae onerosae hereditati sunt vel quocumque modo damnosae, quas sine periculo vendere patri cum paterna pietate licet, ut pretium earum vel in res et causas hereditarias procedat vel filio servetur. <a 531 d. iiii k. aug. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >
CJ. 6. 61. 8. 5a: Imperator Justinianus
Filiis autem familias in his dumtaxat casibus, in quibus usus fructus apud parentes constitutus est, donec parentes vivunt, nec testari de isdem rebus permittimus, nec citra voluntatem eorum, quorum in potestatae sunt, ulla licentia concedenda dominium rei ad eos pertinentis alienare vel hypothecae titulo dare vel pignori adsignare. melius enim est coartare iuveniles calores, ne cupidini dediti tristem exitum sentiant, qui eos post dispersum expectat patrimonium. cum enim, sicut dictum est, parentes alere eos secundum leges compelluntur, quare ad venditionem rerum suarum prosilire desiderant? <a 531 d. iiii k. aug. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >
CJ. 6. 61. 8. 6: Imperator Justinianus
Ubi autem puerilis aetas patri licentiam praestat etiam sine consensu filii hereditatem nomine eius adire, si hoc fecerit, damus quidem filio in integrum restitutionem, postquam patria fuerit potestate liberatus vel adoleverit, patrem autem oneribus hereditariis, licet nomine filii adiit, modis omnibus illigamus: quare enim talem hereditatem adiit, qualem nec ipse nunc nec filius idoneam sibi esse existimat? <a 531 d. iiii k. aug. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >