Latin · ~8 min
Lines 1.196-1.210
Justinian, Liber VI 1.196-210
Not analysed yet
CJ. 6. 3. 8: Imperator Alexander Severus
Si tuis nummis emptus es ab eo a quo manumissus es, nec operas ei debes neque puniri ab eo utpote ingratus potes: patronum tamen tuum esse negari non oportet. *alex. a. augustino. *<a 224 d. iii id. sept. iuliano et crispino conss. >
CJ. 6. 3. 9: Imperator Alexander Severus
Libertae tuae ducendo eam uxorem dignitatem auxisti, et ideo non est cogenda operas tibi praestare, cum possis legis beneficio contentus esse, quod invito te iuste non possit alii nubere. *alex. a. laetorio. *<a 225 d. x k. mart. fusco et dextro conss. >
CJ. 6. 3. 10: Imperator Alexander Severus
Titius si, cum testamentum faceret, servo suo libertatem cum condicione hac dedit: "gaium servum meum a die mortis meae annis tribus peractis manumitti volo, ita ut praestet heredibus meis, sicut me vivo praestabat", et cum idem servus testatori diurnum quiddam praestabat et post mortem eius usque ad diem praestandae libertatis etiam heredibus praestiterat, manifestum est, quod adeptus libertatem ad eandem praestationem compelli non possit. *alex. a. herculiano. *<a 225 d. vii id. aug. fusco et dextro conss. >
CJ. 6. 3. 11pr. : Imperator Gordianus
Quod ex liberta muliere nascitur, ingenuum est. *gord. a. africano. *<a 238 pp. Iii non. Aug. Pio et pontiano conss. >
CJ. 6. 3. 11. 1: Imperator Gordianus
Is autem, qui libertate sua nubenti commodavit adsensum, quamvis operas ab ea exigere non possit, iura patronatus non amittit. <a 238 pp. Iii non. Aug. Pio et pontiano conss. >
CJ. 6. 3. 12: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Qui manumittuntur, liberum ubi voluerint commorandi arbitrium habent nec a patronorum filiis, quibus solam reverentiam debent, ad serviendi necessitatem redigi possunt, nisi ingrati probentur, cum neque cum patrono habitare libertos iura compellunt. *diocl. et maxim. aa. et cc. veneriae. *<a 293 s. Viiii k. Iun. Ipsis aa. Conss. >
CJ. 6. 3. 13: Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus
In redhibitione operarum maneat poena eum, qui alienum libertum recipiendum esse duxerit. *valentin. valens et grat. aaa. ad probum pp. *<a 371 d. Iii id. Iul. Gratiano a. Ii et probo conss. >
CJ. 6. 4. 0. De bonis libertorum et de iure patronatus.