Latin · ~10 min
Lines 1.244-1.259
Justinian, Liber VI 1.244-259
Not analysed yet
Nam si qua tibi pecunia debebatur sive de rebus adversus patronum disceptatio fuerat, non protinus ad litigandum currere debueras: maxime autem si hoc facere auderes, sine atrocitate certe verborum aequitatem petitionis tuae commendare iudici potuisti, omni honore patrono debito reservato. <a 224 pp. prid. k. oct. iuliano et crispino conss. >
CJ. 6. 6. 5: Imperator Gordianus
Etiam liberis damnatorum consuetum obsequium libertos paternos praestare debere in dubium non venit. proinde si non agnoscunt reverentiae debitae munus, non immerito videntur ipsi adversus se provocare severitatem. *gord. a. sulpiciae. *<a 240 pp. iii non. sept. sabino ii et venusto conss. >
CJ. 6. 6. 6: Imperator Gordianus
Libertos sive libertas, maxime quibus impositae operae non sunt, consuetum potius obsequium quam servile ministerium manumissoribus exhibere debere neque vincula perpeti non est opinionis incertae. *gord. a. cornelio. *<a 242 pp. iii k. april. attico et praetextato conss. >
CJ. 6. 6. 7pr. : Imperatores Diocletianus, Maximianus
Neque libertis novercae inferendae iniuriae privignis eius libera facultas esse debet: paternos etiam libertos, sicuti dicis, iniuriosos tibi fuisse ferendum non est. *diocl. et maxim. aa. metrodoro. *<a 286 pp. v id. mai. maximo ii et aquilino conss. >
CJ. 6. 6. 7. 1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Praeses igitur provinciae vindictam tibi personarum condicioni congruentem impertiri non dubitabit. <a 286 pp. v id. mai. maximo ii et aquilino conss. >
CJ. 6. 6. 8: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Nec patronae tuae obsequiis refragari te fas est. *diocl. et maxim. aa. hermiae. *<a 287 pp. xii febr. diocletiano iii et maximiano aa. conss. >
CJ. 6. 7. 0. De libertis et eorum liberis.
CJ. 6. 7. 1: Imperator Antoninus
Non est ignotum, quod ea, quae ex causa fideicommissi manumisit, ut ingratum libertum accusare non potest, cum id iudicium extra ordinem praebeatur ei, qui voluntate servo suo libertatem gratuitam praestitit, non qui debitam restituit. *ant. a. daphno. *<a 214 pp. v k. mai. messala et sabino conss. >
CJ. 6. 7. 2pr. : Imperator Constantinus
Si manumissus ingratus circa patronum suum extiterit et quadam iactantia vel contumacia cervices adversus eum erexerit aut levis offensae contraxerit culpam, a patronis rursus sub imperia dicionemque mittatur, si in iudicio vel apud pedaneos iudices patroni querella exserta ingratum eum ostendat: filiis etiam qui postea nati fuerint servituris, quoniam illis delicta parentium non nocent, quos tunc ortos esse constiterit, dum libertate illi potirentur. *const. a. ad maximum pu. *<a 326 pp. id. april. romae constantino a. vii et constantio c. conss. >