Latin · ~9 min
Lines 1.361-1.375
Justinian, Liber VI 1.361-375
Not analysed yet
CJ. 6. 20. 7: Imperator Philippus
Filiam testamento patris institutam heredem fratribus isdemque coheredibus dotem conferre non oportere, nisi pater hoc ipsum specialiter designavit, explorati iuris est. *philipp. a. tyranniae. *<a 246 pp. vi k. Mai. Praesente et albino conss. >
CJ. 6. 20. 8: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si soror tua in paternorum bonorum divisione te fefellit nec dotem, quam acceperat a patre vestro intestato diem functo, contulit, praeses provinciae examinatis partium adlegationibus cum bonis dotem confundi iubebit et, quod deducta ratione plus apud eam esse animadverterit, restitui tibi iubebit. idem est et si arbitro dato divisio celebrata est. *diocl. et maxim. aa. callippo. *<a 290 s. Vi id. Iul. Ipsis aa. conss. >
CJ. 6. 20. 9: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si emancipati utrique fuistis a patre, collatio cessat. si autem frater tuus in potestate mortis tempore fuerat nec ullum testamentum relictum vel novissimum iudicium communis patris teque emancipatum probatum fuerit, ab intestato te ad successionem paternam venientem ad collationem forma edicti perpetui certo iure provocat. *diocl. et maxim. aa. et cc. onesimo. *<a 293 s. Vi k. Mai. Heracliae aa. conss. >
CJ. 6. 20. 10: Imperatores Diocletianus, Maximianus
A patre verbis precariis in codicillis relictum extero iure capiens filia ad collationem dotis urgueri non potest. *diocl. et maxim. aa. et cc. irenaeae. *<a 293 s. Vi k. Dec. Sirmi aa. conss. >
CJ. 6. 20. 11: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Postumo praeterito patris testamentum rumpenti atque intestato succedenti emancipatum petita bonorum possessione conferre debere bona sua perpetuo edicto cavetur, cum his etiam, qui sui futuri essent, si vivo patre nati fuissent, conferri manifeste significatur, et emancipatis, si legi datae collationi non pareatur, denegandas actiones non est ambigui iuris. *diocl. et maxim. aa. et cc. artemiae. *<a 293 pp. V k. Ian. Ipsis aa. conss. >
CJ. 6. 20. 12pr. : Imperatores Diocletianus, Maximianus
Filiae, licet maneat in sacris, si dotem non conferat, quam mortis tempore communis patris habuit, fratribus in eadem familia constitutis, actiones hereditarias negari non ambigitur. *diocl. et maxim. aa. et cc. nilanthiae. *<a 294 d. Xi k. Febr. Sirmi cc. Conss. >
CJ. 6. 20. 12. 1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Unde consulte ac pro iuris ratione collationem fratribus tuis, quos in patris communis mortis tempore fuisse potestate proponis, offers. <a 294 d. Xi k. Febr. Sirmi cc. Conss. >
CJ. 6. 20. 12. 2: Imperatores Diocletianus, Maximianus