Latin · ~9 min
Lines 1.405-1.419
Justinian, Liber VI 1.405-419
Not analysed yet
CJ. 6. 20. 21pr. : Imperator Justinianus
Ut nemini super collatione de cetero dubietas oriatur, necessarium duximus constitutioni, quam iam favore liberorum fecimus, hoc addere, ut res, quas parentibus adquirendas esse prohibuimus, nec collationi post obitum eorum inter liberos subiaceant. *iust. a. iohanni pp. *<a 532 d. Xv k. Nov. Lampadio et oreste vv. Cc. Conss. Anno secundo. >
CJ. 6. 20. 21. 1: Imperator Justinianus
Ut enim castrense peculium in communi conferre in hereditate dividenda ex prisci iuris auctoritate minime cogebantur, ita et alias res, quae minime parentibus adquiruntur, proprias liberis manere censemus. <a 532 d. Xv k. Nov. Lampadio et oreste vv. Cc. Conss. Anno secundo. >
CJ. 6. 21. 0. De testamento militis.
CJ. 6. 21. 1: Imperator Antoninus
Frater tuus miles si te specialiter bonis quae in paganico habebat heredem fecit ,bona quae in castris reliquit petere non potes, etiamsi is qui eorum heres institutus est adire ea noluerit: sed ab intestato succedentes veniunt, modo si in eius loco substitutus non est et liquido probatur fratrem tuum castrensia bona ad te pertinere noluisse. nam voluntas militis expeditione occupati pro iure servatur. *ant. a. florio mil. *<a 212 accepta v id, sept. Duobus aspris conss. >
CJ. 6. 21. 2: Imperator Antoninus
Miles si castrensium tantummodo bonorum commilitonem suum instituit heredem, cetera bona eius ut intestati defuncti mater eius iure possedit. quod si extraneum scripsit heredem isque adiit hereditatem, bona eius in te transferri non iure desideras. *ant. a. septimo mil. *<a 213 pp. Xi k. Mart. Antonino a. Iiii et balbino conss. >
CJ. 6. 21. 3pr. : Imperator Antoninus
Quamquam militum testamenta iuris vinculis non subiciantur, cum propter simplicitatem militarem quomodo velint et quomodo possint ea facere his concedatur, tamen in valeriani quondam centurionis testamento institutio etiam iure communi accepit auctoritatem. *ant. a. vindiciano. *<a 213 pp. K.Nov. Antonino a. Iiii et balbino conss. >
CJ. 6. 21. 3. 1: Imperator Antoninus
Nam cum pater familias filiam ex duabus unciis, uxorem ex uncia heredem scripserit nec de residuis portionibus quicquam significaverit, in tres partes divisisse eum apparet hereditatem, ut duas habeat quae sextantem accepit, tertiam quae ex uncia est heres instituta. <a 213 pp. K.Nov. Antonino a. Iiii et balbino conss. >
CJ. 6. 21. 4pr. : Imperator Alexander Severus
Si rufinus vir clarissimus tribunus laticlavius maior annis lege definitis faciens testamentum te manumisit, iustam tibi libertatem competisse scire debes. *alex. a. iunio. *<a 222 pp. Xvi k. Dec. Alexandro a. Cons. >