Latin · ~8 min
Lines 1.434-1.448
Justinian, Liber VI 1.434-448
Not analysed yet
CJ. 6. 21. 7. 1: Imperator Alexander Severus
At enim cum testatorem militem fuisse proponas, si non errore ductus libertum te credidit, sed dandae libertatis animum habuit, libertatem, et quidem directam, competere tibi, sed et legati vindicationem habere praerogativa militaris privilegii praestat. <a 229 pp. xii k. iul. alexandro a. iii et dione conss. >
CJ. 6. 21. 8: Imperator Gordianus
Certi iuris est militem ad tempus etiam heredem instituere posse. *gord. a. aeternio mil. *<a 238 pp. iii k. oct. pio et pontiano conss. >
CJ. 6. 21. 9: Imperator Gordianus
Sicut certi iuris est militem, qui scit se filium habere aliosque scripsit heredes, tacite eum exheredare intellegi, ita si ignorans se filium habere alios scribat heredes, non esse filio ademptam hereditatem, sed minime valente testamento, si sit in potestate, eum ad successionem venire in dubiis non habetur. *gord. a. valerio. *<a 238 pp. v non. oct. pio et pontiano conss. >
CJ. 6. 21. 10pr. : Imperator Philippus
Si, cum vel in utero haberetur filia inscio patre milite, ab eo praeterita sit, vel cum in rebus humanis eam non esse falso rumore prolato pater putavit, nullam eius testamento fecit mentionem, silentium huiusmodi exheredationis notam nequaquam infligit. *philipp. a. et philipp. c. iustino mil. *<a 246 pp. xii k. iun. praesente et albino conss. >
CJ. 6. 21. 10. 1: Imperator Philippus
Is autem miles, qui testamento filiam appellavit eique legatum dedit, non instituendo eam heredem exheredavit. <a 246 pp. xii k. iun. praesente et albino conss. >
CJ. 6. 21. 11: Imperator Philippus
Captatorias institutiones et in militis testamento nullius esse momenti manifestum est. *philipp. a. et c. aemilio mil. *<a 246 pp. vii k. iul. praesente et albino conss. >
CJ. 6. 21. 12: Imperator Philippus
In testamento militis legem falcidiam et in legatis et in fideicommissis cessare explorati iuris est. sane si quid ultra vires patrimonii postulatur, competenti defensione tueri te potes. *philipp. a. et c. domitiae. *<a 246 pp. vi non. iul. praesente et albino conss. >
CJ. 6. 21. 13: Imperatores valer. ,gallien.