Latin · ~9 min
Lines 1.462-1.480
Justinian, Liber VI 1.462-480
Not analysed yet
CJ. 6. 22. 0. Qui facere testamentum possunt vel non possunt.
CJ. 6. 22. 1pr. : Imperator Gordianus
Quamquam omnium bonorum socer tuus itemque frater eius socii fuerunt, tamen non eo minus idem frater eius, cum fati munus impleret, testamento suo potuit sibi heredem instituere quem vellet. *gord. a. petronio mil. *<a 243 pp. Xii k. Aug. Arriano et papo conss. >
CJ. 6. 22. 1. 1: Imperator Gordianus
Item non idcirco minus is testamenti factionem habet, quod indivisam successionem cum sorore sua dicatur habuisse. <a 243 pp. Xii k. Aug. Arriano et papo conss. >
CJ. 6. 22. 2pr. : Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si is, qui tecum uxorem tuam heredem scripsit, quando testamentum ordinavit, sanae mentis fuerit nec postea alicuius sceleris conscientia obstrictus, sed aut impatiens doloris aut aliqua furoris rabie constrictus se praecipitem dedit, eiusque innocentia liquidis probationibus commendari potest a te, adscitae mortis obtentu postremum eius iudicium convelli non debet. *diocl. et maxim. aa. et cc. viatori et pontiae. *<a 290 pp. K.Dec. Ipsis iiii et iii aa. conss. >
CJ. 6. 22. 2. 1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Quod si futurae poenae metu voluntaria morte supplicium antevenit, ratam voluntatem eius conservari leges vetant. <a 290 pp. K.Dec. Ipsis iiii et iii aa. conss. >
CJ. 6. 22. 3pr. : Imperatores Diocletianus, Maximianus
Senium quidem aetatis vel aegritudinem corporis sinceritatem mentis tenentibus testamenti factionem certum est non auferre. *diocl. et maxim. aa. et cc. licinio. *<a 294 s. Iiii non. April. Sirmi cc. conss. >
CJ. 6. 22. 3. 1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Filiam autem, quae in potestate eius est, testamentum facere non posse indubitati iuris est. <a 294 s. Iiii non. April. Sirmi cc. conss. >
CJ. 6. 22. 4pr. : Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si frater patruelis tuus ante quartum decimum aetatis annum suae decessit, cum facere non potuit testamentum, nihil ex eius postremo recte postulatur iudicio. *diocl. et maxim. aa. et cc. rhodoni. *<a 294 s. iii id. nov. pantichi cc. conss. >
CJ. 6. 22. 4. 1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Nam si hanc aetatem egressus, licet vigoris necdum emersissent vestigia, suum ordinavit sollemniter iudicium, hoc convellere frustra conaris. <a 294 s. iii id. nov. pantichi cc. conss. >
CJ. 6. 22. 5: Imperator Constantius
Eunuchis liceat facere testamentum, componere postremas exemplo omnium voluntates, conscribere codicillos salva testamentorum observantia. *constantius a. ad rufinum pp. *<a 352 d. v k. mart. sirmi constantio a. v et constantio c. conss. >