Latin · ~9 min
Lines 1.503-1.516
Justinian, Liber VI 1.503-516
Not analysed yet
CJ. 6. 22. 10. 2: Imperator Justinianus
(1) sin autem infortunium discretum est, quod ita raro contingit, et surdis, licet naturaliter huiusmodi sensus variatus est, tamen omnia facere et in testamentis et in codicillis et in mortis causa donationibus et in libertatibus et in aliis omnibus permittimus. <a 531 d. x k. mart. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >
CJ. 6. 22. 10. 3: Imperator Justinianus
Si enim vox articulata ei a natura concessa est, nihil prohibet eum omnia quae voluit facere, quia scimus quosdam iuris peritos et hoc subtilius cogitasse et nullum esse exposuisse, qui penitus non exaudit, si quis supra cerebrum illius loquatur, secundum quod iuventio celso placuit. <a 531 d. x k. mart. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >
CJ. 6. 22. 10. 4: Imperator Justinianus
In eo autem, cui morbus superveniens auditum tantummodo abstulit, nec dubitari potest, quin possit omnia sine aliquo obstaculo facere. <a 531 d. x k. mart. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >
CJ. 6. 22. 10. 5: Imperator Justinianus
Sin vero aures quidem apertae sint et vocem recipientes, lingua autem penitus praepedita, licet a veteribus auctoribus saepius de hoc variatum est, attamen si et hunc peritum litterarum esse proponamus, nihil prohibet et eum scribentem omnia facere, sive naturaliter sive per interventum morbi huiusmodi infortunium ei accessit. <a 531 d. x k. mart. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >
CJ. 6. 22. 10. 6: Imperator Justinianus
Nullo discrimine neque in masculis neque in feminis in omni ista constitutione servando. <a 531 d. x k. mart. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >
CJ. 6. 22. 11pr. : Imperator Justinianus
Nemo ex lege, quam nuper promulgavimus, in rebus, quae parentibus adquiri non possunt, existimet aliquid esse innovandum, et permissum fuisse filiis familias cuiuscumque gradus vel sexus testamenta facere, sive sine patris consensu bona possideant secundum nostrae legis distinctionem, sive cum eorum voluntate. *iust. a. iohanni pp. *<a 531 d. iiii k. aug. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >
CJ. 6. 22. 11. 1: Imperator Justinianus
Nullo etenim modo hoc eis permittimus, sed antiqua lex per omnia conservetur, quae filiis familias nisi in casibus certis testamenta facere nullo concedit modo ,et in his personis, quae huiusmodi facultatem habere iam concessae sunt. <a 531 d. iiii k. aug. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >