Latin · ~10 min
Lines 1.739-1.750
Justinian, Liber VI 1.739-750
Not analysed yet
CJ. 6. 25. 9. 2: Imperator Justinianus
Sin autem condiciones quasdam in quavis parte testamenti posuit, tum videri ab initio condicionalem esse institutionem et sic omnia compleri, tamquam si testator ipsas institutiones eisdem condicionibus copulasset, quae infra scriptae sunt. <a 531 d. vi k. aug. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >
CJ. 6. 25. 10pr. : Imperator Justinianus
Cum quidam praegnantem habens coniugem scripsit heredem ipsam quidem uxorem suam ex parte, ventrem vero ex alia parte, et adiecit, si non postumus natus fuerit, alium sibi esse heredem, postumus autem natus impubes decessit, dubitabatur, quid iuris sit, tam ulpiano quam papiniano viris disertissimis voluntatis esse quaestionem scribentibus, cum opinabatur papinianus ideo testatorem voluisse postumo nato et impubere defuncto matrem magis ad eius venire successionem quam substitutum. si enim et suae substantiae partem uxori dereliquit, multo magis et luctuosam hereditatem ad matrem venire curavit. *iust. a. iohanni pp. *<a 531 d. iii k. aug. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >
CJ. 6. 25. 10. 1: Imperator Justinianus
Nos itaque in hac specie papiniani dubitationem resecantes substitutionem quidem in huiusmodi casu, ubi postumus natus adhuc impubes viva matre decesserit, respuendam esse censemus. tunc autem tantummodo substitutionem admittimus, cum postumus minime editus fuerit vel post eius partum mater prior decesserit. <a 531 d. iii k. aug. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >
CJ. 6. 26. 0. De impuberum et de aliis substitutionibus.
CJ. 6. 26. 1: Imperator t. ael. ant. : Cum heredes ex disparibus partibus instituti et invicem substituti sunt nec in substitutione facta est ullarum partium mentio, verum est non alias partes testatorem substitutioni tacite inseruisse, quam quae manifeste in institutione expressae sunt. *t. ael. ant. a. secundo. *<a 146 d. claro ii et severo conss. >
CJ. 6. 26. 2: Imperatores Severus, Antoninus
Hereditatem quidem intestati filii delatam tibi dubitari non oportet. substitutio enim testamento patris facta ad pubertatis tempora porrigi non potest, quia ipso et aliis non eiusdem condicionis heredibus institutis et invicem substitutis propter eorum personam, quibus in unum casum dumtaxat substitui potest, etiam in filio idem debere servari et ratio suadet et divus marcus pater constituit. *sev. et ant. aa. phronimae. *<a 204 pp. vi k. aug. cilone et libone conss. >
CJ. 6. 26. 3pr. : Imperator Alexander Severus
Heres instituta matris testamento si successionem ex testamento omisisti et ab intestato bonorum possessionis ius habere voluisti, substituto locum quin feceris, in dubium non venit. *alex. a. achillae. *<a 223 pp. xi k. sept. maximo ii et aeliano conss. >