Latin · ~11 min
Lines 1.792-1.803
Justinian, Liber VI 1.792-803
Not analysed yet
CJ. 6. 27. 5pr. : Imperator Justinianus
Quidam, cum testamentum conderet, duobus heredibus scriptis unum quidem ex parte instituit, servum autem suum, cuius et nomen addidit, ex reliqua parte sine libertate scripsit heredem et postea eundem servum alii legavit, vel post institutionem heredis servum per legatum alii adsignavit et tunc heredem eum sine libertate instituit: et dubitabatur, si huiusmodi legatum vel institutio aliquas vires potest habere et cui adquiritur legatum vel institutio. *iust. a. iohanni pp. *<a 531 d. ii k. mai. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >
CJ. 6. 27. 5. 1: Imperator Justinianus
Dubitationis autem materia erat, quod adhuc servum suum constitutum heredem sine libertate scripserat, et tanta inter veteres exorta est contentio, ut vix possibile sit videri eandem decidere. <a 531 d. ii k. mai. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >
CJ. 6. 27. 5. 1a: Imperator Justinianus
Sed antiquitatem quidem haec altercantem relinquendum est. nobis autem alius modus huiusmodi decisionis inventus est, quia semper vestigia voluntatis sequimur testatorum. <a 531 d. ii k. mai. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >
CJ. 6. 27. 5. 1b: Imperator Justinianus
Cum igitur invenimus a nostro iure hoc esse inductum, ut, si quis servum suum tutorem filiis suis reliquerit sine libertate, ex ipsa tutelae datione praesumatur etiam libertatem ei favore pupillorum imposuisse, quare non hoc et in hereditate et humanius et favore libertatis inducimus, ut, si quis servum suum scripserit heredem sine libertate, omnimodo civis romanus efficiatur? <a 531 d. ii k. mai. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >
CJ. 6. 27. 5. 1c: Imperator Justinianus
Quo inducto neque adquisitio neque tam effusus veterum atque inextricabilis tractatus locum habeat. neque enim ferendum est supponere quosdam ita esse supinos, ut eundem servum et heredem instituant sine libertate et item alii per legatum eundem servum adsignent. <a 531 d. ii k. mai. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >
CJ. 6. 27. 5. 1d: Imperator Justinianus
Sed cum veteres et aliam proposuerunt ambiguitatem dicentes, si quis servum suum in testamento quidem heredem ex parte sine libertate scripsisset, in codicillis autem libertatem ei reliquisset, si possit institutio valere et ille tam heres quam liber fieri, ne videatur per codicillos hereditas confirmari, in quibus hereditas dari secundum veterem regulam non potest: nos in tali dispositione, licet in codicillis fuerit scripta, et libertatem et hereditatem simul servis per nostram liberalitatem et benignam interpretationem indulgemus, ut gratulentur, cum non servi remaneant, sed et liberti et heredes efficiantur, cum tanta in eos nostri numinis benivolentia effusa est, ut, etsi libertas eis neque testamento neque codicillis data est, tamen hereditate servis relicta quasi iniunctam et libertatem esse videri. <a 531 d. ii k. mai. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >