Latin · ~10 min
Lines 1.879-1.896
Justinian, Liber VI 1.879-896
Not analysed yet
CJ. 6. 30. 11: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Renitente te pater tuus, in cuius fuisti potestate, neque spem delatae tibi legitimae quaerendae successionis absumere neque hereditarios manumittendo servos his praestare libertatem potuit. *diocl. et maxim. aa. et cc. philumenae. *<a 294 s. vi id. febr. sirmi cc. conss. >
CJ. 6. 30. 12: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Puberem agnoscentem bonorum possessionem, posteaquam ei fuit hereditas delata, pro herede gerere non ambigitur. *diocl. et maxim. aa. et cc. antonio. *<a 294 s. iii k. dec. cc. conss. >
CJ. 6. 30. 13: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Suum heredem omissa bonorum possessione paternam successionem obtinere potuisse certi iuris est. *diocl. et maxim. aa. et cc. archepolidi. *<a 294 s. iii id. dec. nicomediae cc. conss. >
CJ. 6. 30. 14: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si sorori suae frater tuus civili vel honorario successit iure, licet res ex eius descendentes bonis non probetur tenuisse, heres tamen effectus contra possidentes experiri potest. *diocl. et maxim. aa. et cc. flaviae. *<a 294 s. d. xviiii k. ian. nicomediae cc. conss. >
CJ. 6. 30. 15: Imperator Constantius
Non est dubium, si, priusquam filius iussu patris adierit hereditatem, propriae potestatis effectus est, arbitrio suo eundem hanc sibi potuisse quaerere. *constantius a. ad leontium com. orientis. *<a 349 d. viii id. april. limenio et catulino conss. >
CJ. 6. 30. 16: Imperatores Arcadius, Honorius
Nec emere nec donatum adsequi nec damnosam quisque hereditatem adire compellitur. *arcad. et honor. aa. ennodio. *<a 395 d. vii k. ian. olybrio et probino conss. >
CJ. 6. 30. 17: Imperatores Arcadius, Honorius
Cretionum scrupulosam sollemnitatem hac lege penitus amputari decernimus. *arcad. et honor. aa. et theodos. a. anthemio pp. *<a 407 d. xvi k. april. constantinopoli honorio vii et theodosio ii aa. conss. >
CJ. 6. 30. 18pr. : Imperatores Theodosius, Valentinianus
Si infanti, id est minori septem annis, in potestate patris vel avi vel proavi constituto vel constitutae hereditas sit derelicta vel ab intestato delata a matre vel linea ex qua mater descendit vel aliis quibuscumque personis, licebit parentibus eius sub quorum potestate est adire eius nomine hereditatem vel bonorum possessionem petere. *theodos. et valentin. aa. ad senatum. *<a 426 d. viii id. nov. ravennae theodosio xii et valentiniano ii aa. conss. >
CJ. 6. 30. 18. 1: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Sed si hoc parens neglexerit et in memorata aetate infans decesserit, tunc parentem quidem superstitem omnia ex quacumque successione ad eundem infantem devoluta iure patrio quasi iam infanti quaesita capere. <a 426 d. viii id. nov. ravennae theodosio xii et valentiniano ii aa. conss. >