Latin · ~10 min
Lines 1.919-1.928
Justinian, Liber VI 1.919-928
Not analysed yet
CJ. 6. 30. 21pr. : Imperator Justinianus
Cum aliquis scripsit heredem eum, qui de sua condicione ei qui dominium eius vindicabat in iudicio adversabatur, is autem qui dominum sese dicebat adire eum hereditatem imperabat, ut adquisitio hereditatis per eum celebretur, indignatus est quasi domino ei parere. dubitatio veteribus exorta est, si qua poena ei imponitur huiusmodi insolentiae. *iust. a. iohanni pp. *<a 531 d. ii k. mai. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >
CJ. 6. 30. 21. 1: Imperator Justinianus
Veteres in multas retrahuntur sententias, sed nos eorum discordiam sic esse decidendam censemus, ut distinctio subtilis causae imponatur. <a 531 d. ii k. mai. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >
CJ. 6. 30. 21. 2: Imperator Justinianus
Et si quidem ita scripta est institutio: "illum servum illius heredem instituo" ,quia apertissimum est intuitu domini esse institutionem conscriptam, necesse est omnimodo per competentem iudicem eum compelli adire quidem hereditatem et eam adquirere, nulli autem ex postfacto subici gravamini, si liber pronuntietur, sed omne sive lucrum sive damnum ad eum redundare qui in servitutem eum trahebat et denegari ei et adversus eum omnes hereditarias actiones, nullo ex hoc ei praeiudicio generando. <a 531 d. ii k. mai. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >
CJ. 6. 30. 21. 3: Imperator Justinianus
Sin autem quasi liber institutus est nulla domini vel servi mentione in institutione habita, tunc nullo compelli modo eum adire hereditatem nec denegari ei liberale iudicium, sed et hereditatem per suum ius decurrere et liberale iudicium suam expectare sententiam sive agente eo sive pulsato, ut, si quidem servus pronuntietur, tunc domino suo hereditatem adquirat, sin autem liber, eam adipiscatur, si adire maluerit. <a 531 d. ii k. mai. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >
CJ. 6. 30. 22pr. : Imperator Justinianus
Scimus iam duas esse promulgatas a nostra clementia constitutiones, unam quidem de his, qui deliberandum pro hereditate sibi delata existimaverunt, aliam autem de improvisis debitis et incertu exitu per diversas species eis imposito. sed etiam veterem constitutionem non ignoramus, quam divus gordianus ad platonem scripsit de militibus, qui per ignorantiam hereditatem adierint, quatenus pro his tantummodo rebus conveniantur, quas in hereditate defuncti invenerint, ipsorum autem bona a creditoribus hereditariis non inquietentur: cuius sensus ad unam praefatarum constitutionum a nobis redactus est. arma etenim magis quam iura scire milites sacratissimus legislator existimavit. *iust. a. ad senatum. *<a 531 d. V k. Dec. Post consulatum lampadii et orestis vv. Cc. >