Latin · ~9 min
Lines 1.941-1.952
Justinian, Liber VI 1.941-952
Not analysed yet
CJ. 6. 30. 22. 3: Imperator Justinianus
Sin autem locis, in quibus res hereditariae vel maxima pars earum posita est, heredes abesse contigerit, tunc eis unius anni spatium a morte testatoris numerandum damus ad huiusmodi inventarii consummationem: sufficit enim praefatum tempus, etsi longissimo spatio distant, tamen dare eis facultatem inventarii conscribendi vel per se vel per instructos procuratores in locis ubi res positae sunt mittendos. <a 531 d. V k. Dec. Post consulatum lampadii et orestis vv. Cc. >
CJ. 6. 30. 22. 4: Imperator Justinianus
Et si praefatam observationem inventarii faciendi solidaverint, et hereditatem sine periculo habeant et legis falcidiae adversus legatarios utantur beneficio, ut in tantum hereditariis creditoribus teneantur, in quantum res substantiae ad eos devolutae valeant. <a 531 d. V k. Dec. Post consulatum lampadii et orestis vv. Cc. >
CJ. 6. 30. 22. 4a: Imperator Justinianus
Et eis satisfaciant, qui primi veniant creditores, et, si nihil reliquum est, posteriores venientes repellantur et nihil ex sua substantia penitus heredes amittant, ne, dum lucrum facere sperant, in damnum incidant. sed si legatarii interea venerint, et eis satisfaciant ex hereditate defuncti vel ex ipsis rebus vel ex earum forsitan venditione. <a 531 d. V k. Dec. Post consulatum lampadii et orestis vv. Cc. >
CJ. 6. 30. 22. 5: Imperator Justinianus
Sin vero creditores, qui ex post emensum patrimonium necdum completi sunt, superveniant, neque ipsum heredem inquietare concedantur neque eos qui ab eo comparaverunt res, quarum pretia in legata vel fideicommissa vel alios creditores processerunt: licentia creditoribus non deneganda adversus legatarios venire et vel hypothecis vel indebiti condictione uti et haec quae acceperint recuperare, cum satis absurdum est creditoribus quidem suum ius persequentibus legitimum auxilium denegari, legatariis vero, qui pro lucro certant, suas partes legem accomodare. <a 531 d. V k. Dec. Post consulatum lampadii et orestis vv. Cc. >
CJ. 6. 30. 22. 6: Imperator Justinianus
Sin vero heredes res hereditarias creditoribus hereditariis pro debito dederint in solutum vel per dationem pecuniarum satis eis fecerint, liceat aliis creditoribus, qui ex anterioribus veniunt hypothecis, adversus eos venire et a posterioribus creditoribus secundum leges eas abstrahere vel per hypothecariam actionem vel per condictionem ex lege, nisi voluerint debitum eis offerre. <a 531 d. V k. Dec. Post consulatum lampadii et orestis vv. Cc. >
CJ. 6. 30. 22. 7: Imperator Justinianus
Contra ipsum tamen heredem, secundum quod saepius dictum est, qui quantitatem rerum hereditarium expenderit, nulla actio extendatur. <a 531 d. V k. Dec. Post consulatum lampadii et orestis vv. Cc. >