Latin · ~9 min
Lines 1.1149-1.1166
Justinian, Liber VII 1.1149-1166
Not analysed yet
CJ. 7. 61. 0. De relationibus.
CJ. 7. 61. 1pr. : Imperator Constantinus
Si quis iudicum duxerit esse referendum, nihil inter partes pronuntiet, sed magis super quo haesitandum putaverit, nostram consulat scientiam aut, si tulerit sententiam, minime postea, ne a se provocetur, relatione promissa terreat litigantes, sciens, quod, si hoc fecerit, nihilo minus iure appellationum res agitabitur. *const. a. profuturo praef. annonae. *<a 319 d. Iiii id. Febr. Sirmio constantino a. et licinio c. conss. >
CJ. 7. 61. 1. 1: Imperator Constantinus
Sed nec ad nos mittatur aliquid, quod plena instructionem indigeat. <a 319 d. Iiii id. Febr. Sirmio constantino a. et licinio c. conss. >
CJ. 7. 61. 1. 2: Imperator Constantinus
Quotiens autem ad nostram scientiam iudex se polliceatur relaturum, consultationis exemplum litigatoribus ilico edi apud acta iubeat, ut, si cui forte relatio minus plena vel contraria videatur, is refutatorias preces similiter apud acta sine aliqua frustratoria dilatione offerat. <a 319 d. Iiii id. Febr. Sirmio constantino a. et licinio c. conss. >
CJ. 7. 61. 2: Imperatores Valentinianus, Valens
Super delictis provincialium numquam rectores provinciarum ad scientiam principum putent esse referendum, nisi ediderint prius consultationis exemplum. quippe tunc demum relationibus plena maturitas est, cum vel adlegationibus refelluntur vel probantur adsensu. *valentin. et valens aa. ad viventium pp. *<a 368 d. Iii k. Ian. Treviris valentiniano et valente aa. conss. >
CJ. 7. 61. 3: Imperatores Valentinianus, Valens
Si quando ratio aut necessitas est in negotiis nostra iudicia requirendi expectandique responsa, omnem omnino causam relationis series comprehendat, ut recitata consultatione, quae ita est dirigenda, propemodum actorum recensione non opus sit: actis etiam necessario sociandis. *valentin. et valens aa. ad apodemium. *<a 369 d. Vi id. Mai. Treviris valentiniano np. Et victore conss. >
CJ. 7. 62. 0. De appellationibus et consultationibus.
CJ. 7. 62. 1: Imperator Severus
Prius de possessione pronuntiare et ita crimen violentiae excutere praeses provinciae debuit. quod cum non fecerit, iuste provocatum est. *sev. a. sent. d. in pers. marci prisci id. ian. pompeiano et avtio conss. severus a. dixit:* <a 209 >
CJ. 7. 62. 2: Imperator Alexander Severus
Novum quod postulas non est, quod, etsi rescripti mei auctoritas intercesserit, provocandi tamen facultas tibi non denegetur. *alex. a. plariano. *<a xxx >
CJ. 7. 62. 3: Imperator Gordianus
Appellatione interposita, licet ab iudice repudiata sit, in praeiudicium deliberationis nihil fieri debere et in eo statu omnia esse, quo tempore pronuntiationis fuerint, saepissime constitutum est. *gord. a. victori. *<a xxx pp. Iiii >