Latin · ~11 min
Lines 1.1265-1.1280
Justinian, Liber VII 1.1265-1280
Not analysed yet
CJ. 7. 62. 34. 1: Imperator Justinus
Quam observationem non solum, si unus iudex suggestione vel relatione usus fuerit, tenere censemus, sed etiam si duobus vel amplioribus datis iudicibus in unam sententiam minime omnes convenerint, sed diversas suas sententias unusquisque nostrae mansuetudini rettulerit vel omnes nos consuluerint, quid decernendum sit. <a 520 -524 >
CJ. 7. 62. 37pr. : Imperator Justinianus
In offerendis provocationibus, ex quibus consultationum more negotium in nostrum sacrum palatium introduci solebat, hoc addendum esse censemus, ut, si quidem non excedat litis aestimatio decem librarum auri quantitatem, ex ipsa scilicet sententia iudicis discernenda, non duobus, sicut antea, magnificis iudicibus, sed uni tantummodo disceptatio negotii deputetur. *iust. a. menae pp. *<a 529 d. viii id. april. constantinopoli decio cons. >
CJ. 7. 62. 37. 1: Imperator Justinianus
Sin vero memoratam excedens quantitatem viginti libris auri terminetur, duobus tradatur magnificis iudicibus, viris scilicet devotis epistularibus cognitionalia certamina excipientibus, ita tamen ut, si dissentirent, virum illustrem pro tempore quaestorem adhibeant, ut eo dubietatem dirimente finiatur negotium: <a 529 d. viii id. april. constantinopoli decio cons. >
CJ. 7. 62. 37. 2: Imperator Justinianus
His videlicet litibus, quarum aestimatio viginti librarum auri quantitatem excedit, in commune auditorium florentissimorum sacri nostri palatii procerum introducendis: <a 529 d. viii id. april. constantinopoli decio cons. >
CJ. 7. 62. 37. 3: Imperator Justinianus
Ut tamen secundum iam statuta liceat quidem non solum victo, sed etiam victori consultationem ad unum vel duos iudices mittendam intra bienni tempus ei vel eis intimare: post excessum enim memorati temporis huiusmodi licentiam amputamus. <a 529 d. viii id. april. constantinopoli decio cons. >
CJ. 7. 62. 37. 4: Imperator Justinianus
Quae vero fuerint ab eo vel eis decreta, nulla provocatione suspendatur. <a 529 d. viii id. april. constantinopoli decio cons. >
CJ. 7. 62. 37. 5: Imperator Justinianus
Novas etiam adsertiones a partibus apud eundem vel eosdem iudices addi ad exemplum consultationis ad sacrum nostrum palatium introducendae permittimus. <a 529 d. viii id. april. constantinopoli decio cons. >
CJ. 7. 62. 38: Imperator Justinianus
Si quando duciano iudicio appellatio fuerit oblata, sive ab ipsa qualitate iudicis sive ex divina delegatione viro spectabili duci destinata, sive inter spectabiles idem dux connummeretur sive illustri dignitate decoratur sive etiam maiore, cum etiam magisteriae potestatis homines nec non consulares saepe utilitate publica poscente ad huiusmodi curam perveniunt, nullo discrimine habito non dignitatem, sed ducatus magistratum spectari et appellationem ex quocumque duce venientem non ut antea erat dispositum, sed apud virum sublimissimum magistrum officiorum nec non virum excellentissimum nostri palatii quaestorem communi audientia praeposita in sacro auditorio more consultationem, viris devotis epistularibus excipientibus, ventilari: nulla veteris legis in hac causa observatione custodienda, sed apud eosdem tantummodo excellentissimos iudices causa trutinanda. *iust. a. demostheni pp. *<a 529 >