Latin · ~10 min
Lines 1.1499-1.1515
Justinian, Liber VII 1.1499-1515
Not analysed yet
Si in te ius fisci, cum reliqua debitoris, pro quo satisfaciebas, tibi competens iudex adscripsit et transtulit, ab his creditoribus, quibus fiscus potior habetur, res quas eo nomine tenes non possunt inquietari. *valer. et gallien. aa. et valer. c. diodoro. *<a 259 pp. xv k. iun. aemiliano et basso conss. >
CJ. 7. 74. 0. De privilegio dotis.
CJ. 7. 74. 1: Imperatores Severus, Antoninus
Scire debes privilegium dotis, quo mulieres utuntur in actione de dote, ad heredes non transire. *sev. et ant. aa. firmo. *<a 209 pp. k. mai. pompeiano et avito conss. >
CJ. 7. 75. 0. De revocandis his quae per fraudem alienata sunt.
CJ. 7. 75. 1: Imperator Antoninus
Si heres post aditam hereditatem ad eum cui cessit corpora hereditaria transtulit, creditoribus permansit obligatus. si igitur in fraudem tuam id fecit, bonis eius excussis usitatis actionibus, si tibi negotium fuerit gestum, ea quae in fraudem alienata probabuntur revocabis. *ant. a. caesiae. *<a 213 pp. ii id. oct. antonino a. iiii et balbino conss. >
CJ. 7. 75. 2: Imperator Alexander Severus
Si successione patris abstenta fuisti, ob ea quae in dotem data sunt convenire te creditores nequeunt, quibus pignerata in dotem data non docentur, nisi bonis defuncti non sufficientibus in fraudem creditorum dotem constitutam probabitur. *alex. a. symphorianae. *<a 232? pp. x k. iul. probo et maximo conss. >
CJ. 7. 75. 3: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si paterna hereditate abstinuisti nec quicquam in fraudem creditorum ex bonis eius in te donationis iure transscriptum est, a privatis creditoribus praeses provinciae conveniri te non patietur. *diocl. et maxim. aa. acyndino. *<a 290 pp. x k. iul. ipsis iiii et iii aaa. conss. >
CJ. 7. 75. 4: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Filios debitoris ei succedentes velut in creditorum fraudem alienatorum facultatem revocandi non habere notissimi iuris est. *diocl. et maxim. aa. et cc. epagatho. *<a 293 subscripta x k. mai. aa. conss. >
CJ. 7. 75. 5: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Ignoti iuris non est adversus eum, qui sententia condemnatus intra statutum tempus satis non fecit nec defenditur, bonis possessis itemque distractis per actionem in factum contra emptorem, qui sciens fraudem comparavit, et eum, qui ex lucrativo titulo possidet, scientiae mentione detracta creditoribus esse consultum. *diocl. et maxim. aa. et cc. crescentino. *<a 293 s. x k. nov. aa. conss. >
CJ. 7. 75. 6: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si actu sollemni praecedentem obligationem peremisti, perspicis adversus fraudatorem intra annum in quantum facere potest vel dolo malo fecit, quo minus possit ,edicto perpetuo tantum actionem permitti. *diocl. et maxim. aa. et cc. menandrae. *<a xxx >