Latin · ~10 min
Lines 1.191-1.202
Justinian, Liber VII 1.191-202
Not analysed yet
CJ. 7. 4. 16. 2: Imperator Justinianus
Neque enim hoc contrarium est sententiae testatoris: cum enim omnimodo quendam ex his liberum esse disposuit et non ad certum corpus, sed ad omnes respexit, si non paretur eius voluntati, sine dubio ex sententia testatoris omnes ad libertatem perveniunt. <a 530 d. xv k. dec. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss. >
CJ. 7. 4. 16. 3: Imperator Justinianus
Similemque esse definitionem censemus, et si non ab herede, sed a legatario vel fideicommissario testator rogaverit libertatem imponi. <a 530 d. xv k. dec. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss. >
CJ. 7. 4. 16. 4: Imperator Justinianus
Sic etenim iusto timore heredes vel legatarii vel fideicommissarii perterriti et voluntatem testatoris adimplere procurent et sibi non ex omnium libertate quandam adferri patiantur iacturam. quod si reclamaverint, sibi tale dispendium imputent, non ex nostra lege, sed ex sua lugentes instantia. <a 530 d. xv k. dec. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss. >
CJ. 7. 4. 17pr. : Imperator Justinianus
Cum quidam servum suum ita legavit, ut legatarius libertatem ei imponat, et heres ad huiusmodi legatum improbe versatus servum dare legatario designatus est, ut etiam lite pulsetur, et iudex non in ipsum servum, sed in aestimationem litis condemnationem proferat: veteris iuris interpretes dubitabant, ne quid obstaculum libertati ex hac causa procedat et, si placuerit eandem deberi libertatem, a quo danda est utrumne ab herede an a legatario, et si heres imponat libertatem, an legatarius, quod ex pecuniaria condemnatione accepit, firmiter detinet sive totum sive ex parte sive etiam nihil. *iust. a. iuliano pp. *<a 530 d. constantinopoli xv k. dec. lampadio et oreste vv. cc. Conss. >
CJ. 7. 4. 17. 1: Imperator Justinianus
Talem itaque altercationem resecantes miramur, quare iudex, qui praepositus est in praedicta causa, non omnimodo condemnationem in servum, sed in aestimationem eius fecerat, cum ipsius vitium etiam huiusmodi altercationi praebuit occasionem. <a 530 d. constantinopoli xv k. dec. lampadio et oreste vv. cc. Conss. >
CJ. 7. 4. 17. 2: Imperator Justinianus
Unde si talis quaestio emerserit, nullum quidem iudicem ita esse stultum putamus ,ut huiusmodi proferat condemnationem, sed si legatarius immineat, quatenus ei servus restituatur, et post litem contestatam duorum mensum spatium effluxerit, censemus ilico ad libertatem eripi servum, et illum quidem liberum esse, heredem autem pro sua indevotione omnes expensas, quas legatarius in litem fecit, in quadruplum ei condemnari, iure patronatus integro legatario servando. <a 530 d. constantinopoli xv k. dec. lampadio et oreste vv. cc. Conss. >