Latin · ~8 min
Lines 1.300-1.315
Justinian, Liber VII 1.300-315
Not analysed yet
CJ. 7. 9. 1: Imperator Gordianus
Si ita, ut lege municipali constitutionibusque principum comprehenditur, cum servus publicus esses, ab ordine consentiente etiam praeside provinciae manumissus es, non ex eo, quod is quem dederas vicarium in fugam se convertit, iugo servitutis, quod manumissione evasisti, iterato cogeris succedere. *gord. a. epigono. *<>
CJ. 7. 9. 2: Imperator Gordianus
Si decretum ordinis auctoritas rectoris provinciae comprobavit, quo is libertatem acceperat, cui postea fueras, ut proponis, matrimonio copulata, natam ex huiusmodi matrimonio et civem romanam esse et in patris potestate non est incertae opinionis. *gord. a. hadrianae. *<>
CJ. 7. 9. 3pr. : Imperatores Diocletianus, Maximianus
Titulo non praecedente, quibus dominia servorum quaeri solent, municipium libertus servus non efficitur. *diocl. et maxim. aa. et cc. philadelpho. *<a 290 vel 293 d. xv k. april. ravennae aa. conss. >
CJ. 7. 9. 3. 1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si itaque secundum legem vetti libici, cuius potestatem senatus consulto iuventio celso iterum et neratio Marcello consulibus facto ad provincias porrectam constitit, manumissus civitatem romanam consecutus es, post vero ut libertus tabularium administrando libertatem quam fueras consecutus non amisisti, nec actus tuus filio ex liberis ingenuo suscepto, quominus decurio esse possit, obfuit. <a 290 vel 293 d. xv k. april. ravennae aa. conss. >
CJ. 7. 10. 0. De his qui a non domino manumissi sunt.
CJ. 7. 10. 1: Imperator Antoninus
Eum, qui servos alienos ac si suos manumittit, ut pretium eorum dominis, si hoc elegerint, dependat, quanti sua interest, saepe rescriptum est. *ant. a. corneliano. *<a 213 pp. k. mart. antonino a. iiii et balbino conss. >
CJ. 7. 10. 2: Imperator Alexander Severus
Felicissima, quam mandante te servos emisse dicis, si dominium servi quem manumisit nondum ad te transtulerat, frustra petis, ut denegata libertate eius quem manumissum dicis possessio tibi tradatur. *alex. a. mercuriali. *<>
CJ. 7. 10. 3: Imperator Alexander Severus
Qui tibi hereditatem vendidit, antequam res hereditarias traderet, dominus earum perseveravit et ideo manumittendo libertatem servo hereditario praestitit. *alex. a. pompeio mil. *<a 230 pp. vi k. aug. agricola et clemente conss. >
CJ. 7. 10. 4: Imperatores valer. ,gallien.