Latin · ~9 min
Lines 1.343-1.357
Justinian, Liber VII 1.343-357
Not analysed yet
CJ. 7. 12. 1pr. : Imperatores Severus, Antoninus
Cum divus pater meus constituerit a praesidibus provinciarum vel qui coercendorum maleficiorum potestatem habent in perpetua vincula damnatos ad libertatem produci non posse, hi, qui intra tempora poenae liberi et heredes esse iussi sunt aut legatum fideicommissumve acceperunt, neque libertatem adipisci nec quicquam eorum quae his data sunt capere possunt. *sev. et ant. aa. torquato. *<a 161? d. xvi k. iul. ipsis antonino et vero aa. conss. >
CJ. 7. 12. 1. 1: Imperatores Severus, Antoninus
Quod si poenae tempus compleverint, iam omni vinculo exsoluti et quasi ad pristinam vel simplicem servitutis condicionem redacti et libertatem et si qua testamentis dominorum illo tempore defunctorum acceperunt, sine ulla quaestione praeteritae poenae consequantur. <a 161? d. xvi k. iul. ipsis antonino et vero aa. conss. >
CJ. 7. 12. 2pr. : Imperatores valer. ,gallien.
Is quidem, qui testamento vetitus est manumitti, ad libertatem non potest pervenire. *valer. et gallien. aa. theodoro. *<>
CJ. 7. 12. 2. 1: Imperatores valer. ,gallien.
Sed in proposito interest, utrumne eos, quos cum filio educatos esse testator expresserit, propter familiare ministerium et usum filiorum necessarium et venire et manumitti noluerit, an quasi male meritis poenam inrogaverit. <>
CJ. 7. 12. 2. 2: Imperatores valer. ,gallien.
Nam priore casu, morte eius cui consulebatur obsequi necessitate finita, libertas potest pervenire, posteriore id, quod poenae causa in servos statutum est, necesse est vires suas obtinere, quando divis parentibus meis placuerit eiusmodi testamentorum leges perpetuam servitutem male meritis servis inrogare, ut nec per suppositum emptorem ad libertatem produci possint. <>
CJ. 7. 13. 0. Pro quibus causis servi praemium accipiunt libertatem.
CJ. 7. 13. 1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Quoniam religiosa sollicitudo ad augendam provocandamque fidei observationem iuris praemio adfici debet, si ad ulciscendam caedem domini incorruptis probationibus ac strenuo nisu constiteris, libertatem, quam his qui dominorum caedem vindicant iam pridem senatus consulto et statutis principum praestari sancitum est, etiam tu pro tam ingentibus meritis non ex ipso facto, sed aditione et sententia praesidis reportabis. *diocl. et maxim. aa. firmino. *<a 290 pp. vii id. dec. diocletiano iiii et maximiano iii aa. conss. >
CJ. 7. 13. 2: Imperator Constantinus
Servi, qui monetarios adulterinam monetam clandestinis sceleribus exercentes detulerint, civitate romana donantur, ut eorum domini pretium a fisco percipiant. *const. a. ad ianuarium. *<a 321 d. xii k. dec. romae crispo et constantino cc. ii conss. >