Latin · ~9 min
Lines 1.379-1.397
Justinian, Liber VII 1.379-397
Not analysed yet
CJ. 7. 14. 7: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si te ac filios tuos ingenuos esse constat, natalium veritas vos tuetur. nam qui servitutis moverat quaestionem, apud acta causae renuntiando ad ingenuitatis probationem nec nocere quicquam nec prodesse potest. *diocl. et maxim. aa. et cc. matronae. *<a 293 s. xv k. iul. aa. conss. >
CJ. 7. 14. 8: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Ingenui nascuntur, libertini manumissione tantum constituuntur: pactum autem nec servis nec libertinis ingenuitatem adsignat nec his, qui transactioni non consenserunt, quicquam praeiudicare potest. *diocl. et maxim. aa. et cc. callimorpho. *<a 293 s. iiii k. ian. aa. conss. >
CJ. 7. 14. 9pr. : Imperatores Diocletianus, Maximianus
Libertina matre procreatam ingenuis nasci natalibus evidentis ac manifesti iuris est. *diocl. et maxim. aa. et cc. potamoni. *<>
CJ. 7. 14. 9. 1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Cum igitur te matre libertina editam, dehinc ab hostibus captam postliminio reversam proponas et nunc tibi servitutis moveri quaestionem, consequens est adiri praesidem provinciae, qui de causa liberali cognoscet iure laturus sententiam, sciens neque huiusmodi matris condicionem neque captivitatem reversis de statu pristino quicquam posse detrahere. <>
CJ. 7. 14. 10: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Ad recognoscendos singulos nomina comparata publico consensu, ob celandos natales ingenuis si mutentur, minime nocet, natosque, licet in ministerio servitutis, liberae condicionis non servos possessio, sed status ingenuos edi perficit. *diocl. et maxim. aa. et cc. athenodorae. *<>
CJ. 7. 14. 11: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si vestram possessionem nullus praecessit titulus, sed ingenui constituti operas mercede placita locastis, nec statui quicquam vestro derogatum est nec ad conventionis implendam fidem sollemniter agere prohibemini. *diocl. et maxim. aa. et cc. maximae. *<a 294 s. non mart. cc. conss. >
CJ. 7. 14. 12: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Ad mutandum liberae statum commissum plagii nihil promovet, sed abductam natales ,quibus nata est, post hunc etiam casum obtinere convenit. *diocl. et maxim. aa. et cc. quietae. *<a 294 s. iii k. dec. cc. conss. >
CJ. 7. 14. 13: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Ingenuum se contendendo nec probando non amittit libertinitatem. *diocl. et maxim. aa. et cc. menandro. *<a 294 s. vii id. dec. cc. conss. >
CJ. 7. 14. 14: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Status ingenuae ex eo solo, quod velut ancilla sponsaliorum nomine data proponitur, praeiudicari nulla ratione potest. *diocl. et maxim. aa. et cc. aristoteli. *<a 294 s. vii k. ian. cc. conss. >
CJ. 7. 15. 0. Communia de manumissionibus.