Latin · ~10 min
Lines 1.623-1.641
Justinian, Liber VII 1.623-641
Not analysed yet
CJ. 7. 26. 5pr. : Imperator Gordianus
Si partem possessionis mala fide possessor venumdedit, id quidem, quod ab ipso tenetur, omnimodo cum fructibus recipi potest, portio autem, quae distracta est, ita demum recte petitur a possidente, si sciens alienam comparavit vel bona fide emptor nondum complevit usucapionem. *gord. a. marino. *<a 238 pp. xii k. april. pio et pontiano conss. >
CJ. 7. 26. 5. 1: Imperator Gordianus
Violenter autem possessione amissa, priusquam in domini potestatem perveniat, usucapio emptori, etsi bona fide mercatus est, non competit. <a 238 pp. xii k. april. pio et pontiano conss. >
CJ. 7. 26. 6: Imperator Philippus
Cum sit probatum rem pignori fuisse obligatam et postea a debitore distractam, palam est non potuisse eam quasi furtivam usucapi. *philipp. a. cum consilio collocutus dixit: *<s. die et consule. >
CJ. 7. 26. 7: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Sciens servum alienum citra domini voluntatem venumdans furtum committit. quod rei vitium, priusquam ad dominum eius revertatur possessio, non permittit usucapionem fieri, licet bona fide possideatur. *diocl. et maxim. aa. et cc. pecudi. *<a 294 d. v id. febr. cc. conss. >
CJ. 7. 26. 8: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Ex causa transactionis habentes iustam causam possessionis usucapere possunt. *diocl. et maxim. aa. et cc. severo. *<a 294 >
CJ. 7. 26. 9: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Eum, qui a pupillo sine tutoris auctoritate distrahente comparavit, nullum temporis spatium defendit. sed si locupletior factus emptoris pecunia post pubertatem occasionem iuris ad iniquum trahat compendium, doli mali submovebitur exceptione. *diocl. et maxim. aa. et cc. gaio. *<a 294 s. viii id. dec. cc. conss. >
CJ. 7. 27. 0. De usucapione pro donato.
CJ. 7. 27. 1: Imperator Alexander Severus
Sive fuit dominus, qui tibi loca de quibus supplicasti donavit, sive a non domino bona fide donata suscepisti eaque usucepisti, auferri tibi quod iure quaesitum est non potest. *alex. a. macedonio. *<pp. v id. mart. >
CJ. 7. 27. 2: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Donantem ancillam alienam nihil domino deminuere non est ambigui iuris: furtum etiam contrahere citra voluntatem domini contractantem, ut eius rei nec usucapio possit procedere. *diocl. et maxim. aa. et cc. capitoni. *<a 293 s. v id. april. aa. conss. >
CJ. 7. 27. 3: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Irritam facere donationem perfectam nemini licet. utque hoc verum est, sic error falsae causae ratione fidei bonae non defenditur. quod et in dominio pro usucapione quaerendo servatur. *diocl. et maxim. aa. et cc. rhodano. *<>