Latin · ~10 min
Lines 1.84-1.102
Justinian, Liber VII 1.84-102
Not analysed yet
CJ. 7. 1. 4: Imperator Constantinus
Apud consilium nostrum vel apud consules praetores praesides magistratusve earum civitatum, quibus huiusmodi ius est, adipisci potest patronorum iudicio sedula servitus libertatem. *const. a. ad maximum pu. *<a 319 -323 >
CJ. 7. 2. 0. De testamentaria manumissione.
CJ. 7. 2. 1: Imperatores Severus, Antoninus
Si codicillos maior viginti annis fecisset, confirmationis tempus libertati non nocere certum est: nec enim potestas iuris, sed iudicii consideratur. *sev. et ant. aa. primo. *<aproposita. >
CJ. 7. 2. 2: Imperatores Severus, Antoninus
Ex testamento defuncti libertates praestari non possunt hereditate non adita, vel si rei memoria propter crimen quod morte non intercidit damnata est. *sev. et ant. aa. phileto. *<>
CJ. 7. 2. 3: Imperatores Severus, Antoninus
Libertas testamento data adita hereditate contingit, et si heres scriptus per in integrum restitutionem abstinuerit hereditate, nihil ea res libertati obest. *sev. et ant. aa. euphrosynae. *<a 207 s. xvii k. mai. apro et maximo conss. >
CJ. 7. 2. 4pr. : Imperatores Severus, Antoninus
Cum testamento directam libertatem pater tuus sit consecutus, quamvis ei heres extiteris, frustra tamen, rationes quas tempore servitutis gessit ut reddas, compelleris, cum non ea condicione acceperit libertatem. *sev. et ant. aa. anchilao. *<a 215 proposita vii k. dec. laeto ii et cereale conss. >
CJ. 7. 2. 4. 1: Imperatores Severus, Antoninus
Is autem, cui libertas sive fideicommissaria sive directa, si rationes reddidisset, relicta est, ante reliqua illata et ea, quae malo consilio amota sunt, ad libertatem non potest pervenire: sin autem non debitor ex rationibus fuerit repertus, post aditam hereditatem quasi puram libertatem consequitur. <a 215 proposita vii k. dec. laeto ii et cereale conss. >
CJ. 7. 2. 5: Imperator Alexander Severus
In fraudem creditorum testamento datae libertates, quamvis debitori heres qui solvendo est extiterit, per legem aeliam sentiam non valent. *alex. a. quintiano. *<>
CJ. 7. 2. 6: Imperator Gordianus
Si hereditas eius, a quo testamento dicis te esse manumissum, ob aes alienum spernitur ab heredibus, conservandae libertatis gratia non iniusta ratione creditoribus hereditariis satis offerens iudicium testatoris servari tibi postulabis, maxime cum id etiam a divo marco consultissimo principe sit constitutum: quod in extranea quoque persona observari oportet. *gord. a. pisistrato. *<>
CJ. 7. 2. 7: Imperator Gordianus
Contra voluntatem matris tuae libertatem in eum conferre, quem illa liberum fieri prohibuit, non debes, ne videaris iura pietatis violare. *gord. a. . Tae. *<a 240 pp. x k. febr. sabino ii et venusto conss. >