Latin · ~9 min
Lines 1.892-1.904
Justinian, Liber VII 1.892-904
Not analysed yet
CJ. 7. 40. 0. De annali exceptione italici contractus tollenda et de diversis temporibus et exceptionibus et praescriptionibus et interruptionibus earum.
CJ. 7. 40. 1pr. : Imperator Justinianus
Super annali exceptione, quae ex italicis contractibus oritur, tantae moles altercationum in omnibus iudiciis exortae sunt, quantas et enumerari difficile et explanari impossibile est. *iust. a. iuliano pp. *<a 530 d. xv k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss. >
CJ. 7. 40. 1. 1: Imperator Justinianus
Primum etenim naturae eius observatio cum omni scrupulositate et difficultate composita est, cum multa concurrere debent, ut ea nascatur. <a 530 d. xv k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss. >
CJ. 7. 40. 1. 1a: Imperator Justinianus
Deinde illud spatium annale alii quidem ita effuse interpretabantur, ut possit usque ad decennium extendi, alii iudicantes usque ad quinquennium standum esse putaverunt. et in nostris temporibus saepius super huiusmodi calculo a iudicibus variatum est, unde nec facile suum effectum in litigiis ostendere huiusmodi exceptio valuit. <a 530 d. xv k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss. >
CJ. 7. 40. 1. 1b: Imperator Justinianus
Cum itaque nobis aliae temporales exceptiones vel praescriptiones sufficiant, huiusmodi difficultatibus illigari nostro subiectos imperio minime patimur. ideoque memorata annali exceptione penitus quiescente aliae omnes legitimae exceptiones vel praescriptiones in iudiciis suum vigorem ostendant, sive quae super decennio vel viginti vel triginta vel quadraginta annis introductae sunt, sive quae minoribus spatiis concluduntur. <a 530 d. xv k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss. >
CJ. 7. 40. 1. 1c: Imperator Justinianus
Ad haec cum nihil prohibet etiam ea, quae aliquam dubitationem acceperunt, clarioribus et compendiosis sanctionibus renovare, iubemus omnes personales actiones ,quas verbosa quorundam interpretatio iactare extra metas triginta annorum conabatur, triginta annorum spatiis concludi, nisi legitimus modus, qui et veteribus et nostris legibus enumeratus est, interruptionem temporis introduxerit: sola hypothecaria actione quadraginta annorum utente curriculis. <a 530 d. xv k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss. >
CJ. 7. 40. 1. 1d: Imperator Justinianus
Nemo itaque audeat neque actionis familiae erciscundae neque communi dividundo neque finium regundorum neque pro socio neque furti neque vi bonorum raptorum neque alterius cuiuscumque personalis actionis vitam longiorem esse triginta annis interpretari: sed ex quo ab initio competit et semel nata est, et non iteratis fabulis saepe recreata, quemadmodum in furti dicebatur, post memoratum tempus finiri. <a 530 d. xv k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss. >