Latin · ~8 min
Lines 1.913-1.923
Justinian, Liber VII 1.913-923
Not analysed yet
CJ. 7. 40. 2. 2: Imperator Justinianus
Omnibus aliis, quae de longi temporis praescriptione vel triginta vel quadraginta annorum curriculis constituta sunt sive ab antiquis legum conditoribus sive a nostra maiestate, in suo robore duraturis. <a 531 d. xv k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >
CJ. 7. 40. 3pr. : Imperator Justinianus
Si ex multis causis quendam obnoxium habens, et maxime ex similibus quantitatibus, in unius quidem causae summam libellum conventionis composuerit, causam tamen non expresserit, apud veteres agitabatur, an videatur omnes causas in iudicium deduxisse aut vetustissimam earum aut nihil fecisse, cum eius sensus incertus esse apparebat. *iust. a. iohanni pp. *<a 531 d. xv k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >
CJ. 7. 40. 3. 1: Imperator Justinianus
Sed et in iudiciis in multis casibus tales altercationes ventilatas invenimus, et maxime propter longi temporis interruptionem. si enim personalis forte fuerat mota actio, hypothecariae autem actionis nulla mentio procedebat, quidam putabant personalem quidem esse temporis interruptione perpetuatam, hypothecariam autem evanescere taciturnitate sopitam. <a 531 d. xv k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >
CJ. 7. 40. 3. 2: Imperator Justinianus
Et si quis generaliter dixerat obnoxium sibi aliquem constitutum, aliae dubitationes emergebant, si omnes ei competentes actiones huiusmodo narratione contineri credantur, an vero quasi silentio circa eas habito tempore expirare, nullo ex incerta libelli confectione adminiculo eis adquisito. <a 531 d. xv k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >
CJ. 7. 40. 3. 3: Imperator Justinianus
Sancimus itaque nullam in iudiciis in posterum locum habere talem confusionem, sed qui obnoxium suum in iudicium clamaverit et libellum conventionis ei transmiserit, licet generaliter nullius causae mentionem habentem vel unius quidem specialiter, tantummodo autem personales actiones vel hypothecarias continentem, nihilo minus videri ius suum omne eum in iudicium deduxisse et esse interrupta temporum curricula, cum contra desides homines et sui iuris contemptores odiosae exceptiones oppositae sunt. <a 531 d. xv k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >
CJ. 7. 41. 0. De adluvionibus et paludibus et de pascuis ad alium statum translatis.