Latin · ~9 min
Lines 1.144-1.167
Justinian, Liber VIII 1.144-167
Not analysed yet
Dig. 8. 2. 16
Paulus 2 epit. alf. Dig.
Lumen id est, ut caelum videretur, et interest inter lumen et prospectum: nam prospectus etiam ex inferioribus locis est, lumen ex inferiore loco esse non potest.
Dig. 8. 2. 17pr.
Ulpianus 29 ad sab.
Si arborem ponat, ut lumini officiat, aeque dicendum erit contra impositam servitutem eum facere: nam et arbor efficit, quo minus caeli videri possit. si tamen id quod ponitur lumen quidem nihil impediat, solem autem auferat, si quidem eo loci, quo gratum erat eum non esse, potest dici nihil contra servitutem facere: sin vero heliocamino vel solario, dicendum erit, quia umbram facit in loco, cui sol fuit necessarius, contra servitutem impositam fieri.
Dig. 8. 2. 17. 1
Ulpianus 29 ad sab.
Per contrarium si deponat aedificium vel arboris ramos, quo facto locus opacus quondam coepit solis esse plenus, non facit contra servitutem: hanc enim debuit, ne luminibus officiat, nunc non luminibus officit, sed plus aequo lumen facit.
Dig. 8. 2. 17. 2
Ulpianus 29 ad sab.
Interdum dici potest eum quoque, qui tollit aedificium vel deprimit, luminibus officiere: si forte kata antanaklasin vel pressura quadam lumen in eas aedes devolvatur.
Dig. 8. 2. 17. 3
Ulpianus 29 ad sab.
Haec lex traditionis "stillicidia uti nunc sunt, ut ita sint" hoc significat impositam vicinis necessitatem stillicidiorum excipiendorum, non illud, ut etiam emptor stillicidia suscipiat aedificiorum vicinorum: hoc igitur pollicetur venditor sibi quidem stillicidiorum servitutem deberi, se autem nulli debere.
Dig. 8. 2. 17. 4
Ulpianus 29 ad sab.
Quae de stillicidio scripta sunt, etiam in ceteris servitutibus accipienda sunt, si in contrarium nihil nominatim actum est.
Dig. 8. 2. 18
Pomponius 10 ad sab.
Si fistulae, per quas aquam ducas, aedibus meis applicatae damnum mihi dent, in factum actio mihi competit: sed et damni infecti stipulari a te potero.
Dig. 8. 2. 19pr.
Paulus 6 ad sab.
Fistulam iunctam parieti communi, quae aut ex castello aut ex caelo aquam capit, non iure haberi proculus ait: sed non posse prohiberi vicinum, quo minus balineum habeat secundum parietem communem, quamvis umorem capiat paries: non magis quam si vel in triclinio suo vel in cubiculo aquam effunderet. sed neratius ait, si talis sit usus tepidarii, ut adsiduum umorem habeat et id noceat vicino, posse prohiberi eum.