Latin · ~8 min
Lines 1.436-1.450
Justinian, Liber VIII 1.436-450
Not analysed yet
Dig. 8. 3. 34pr.
Papinianus 7 quaest.
Unus ex sociis fundi communis permittendo ius esse ire agere nihil agit: et ideo si duo praedia, quae mutuo serviebant, inter eosdem fuerint communicata, quoniam servitutes pro parte retineri placet, ab altero servitus alteri remitti non potest: quamvis enim unusquisque sociorum solus sit, cui servitus debetur, tamen quoniam non personae, sed praedia deberent, neque adquiri libertas neque remitti servitus per partem poterit.
Dig. 8. 3. 34. 1
Papinianus 7 quaest.
Si fons exaruerit, ex quo ductum aquae habeo isque post constitutum tempus ad suas venas redierit, an aquae ductus amissus erit, quaeritur:
Dig. 8. 3. 35
Paulus 15 ad plaut.
Et atilicinus ait caesarem statilio tauro rescripsisse in haec verba: "hi, qui ex fundo sutrino aquam ducere soliti sunt, adierunt me proposueruntque aquam, qua per aliquot annos usi sunt ex fonte, qui est in fundo sutrino, ducere non potuisse, quod fons exaruisset, et postea ex eo fonte aquam fluere coepisse: petieruntque a me, ut quod ius non neglegentia aut culpa sua amiserant, sed quia ducere non poterant, his restitueretur. quorum mihi postulatio cum non iniqua visa sit, succurrendum his putavi. itaque quod ius habuerunt tunc, cum primum ea aqua pervenire ad eos non potuit, id eis restitui placet. "
Dig. 8. 3. 36
Paulus 2 resp.
Cum fundo, quem ex duobus retinuit venditor, aquae ducendae servitus imposita sit, empto praedio quaesita servitus distractum denuo praedium sequitur: nec ad rem pertinet, quod stipulatio, qua poenam promitti placuit, ad personam emptoris, si ei forte frui non licuisset, relata est.
Dig. 8. 3. 37
Paulus 3 resp.
Loukios titios gaiw seiw tw adelfw pleista xairein. hudatos tou hreontos eis tyn krynyn tyn kataskeuasveisan en isvmw hupo tou patros mou didwmi kai xarizomai soi daktulon eis tyn oikian sou tyn en tw isvmw, y hopou d' an bouly. quaero, an ex hac scriptura usus aquae etiam ad heredes gaii seii pertineat. paulus respondit usum aquae personalem ad heredem seii quasi usuarii transmitti non oportere.