Latin · ~8 min
Lines 1.543-1.563
Justinian, Liber VIII 1.543-563
Not analysed yet
Dig. 8. 5. 2. 2
Ulpianus 17 ad ed.
Recte neratius scribit, si medii loci usus fructus legetur, iter quoque sequi (per ea scilicet loca fundi, per quae qui usum fructum cessit constitueret) quatenus est ad fruendum necessarium: namque sciendum est iter, quod fruendi gratia fructuario praestatur, non esse servitutem, neque enim potest soli fructuario servitus deberi: sed si fundo debeatur, et ipse fructuarius ea utetur.
Dig. 8. 5. 2. 3
Ulpianus 17 ad ed.
Pomponius dicit fructuarium interdicto de itinere uti posse, si hoc anno usus est: alibi enim de iure, id est in confessoria actione, alibi de facto, ut in hoc interdicto, quaeritur: quod et iulianus libro quadragensimo octavo digestorum scribit. pro sententia iuliani facit, quod labeo scribit, etiam si testator usus sit qui legavit usum fructum, debere utile interdictum fructuario dari, quemadmodum heredi vel emptori competunt haec interdicta.
Dig. 8. 5. 3
Ulpianus 70 ad ed.
Sed et si partem fundi quis emerit, idem dicendum est.
Dig. 8. 5. 4pr.
Ulpianus 17 ad ed.
Loci corpus non est dominii ipsius, cui servitus debetur, sed ius eundi habet.
Dig. 8. 5. 4. 1
Ulpianus 17 ad ed.
Qui iter sine actu vel actum sine itinere habet, actione de servitute utetur.
Dig. 8. 5. 4. 2
Ulpianus 17 ad ed.
In confessoria actione, quae de servitute movetur, fructus etiam veniunt. sed videamus, qui esse fructus servitutis possunt: et est verius id demum fructuum nomine computandum, si quid sit quod intersit agentis servitute non prohiberi. sed et in negatoria actione, ut labeo ait, fructus computantur, quanti interest petitoris non uti fundi sui itinere adversarium: et hanc sententiam et pomponius probat.
Dig. 8. 5. 4. 3
Ulpianus 17 ad ed.
Si fundus, cui iter debetur, plurium sit, unicuique in solidum competit actio, et ita et pomponius libro quadragensimo primo scribit: sed in aestimationem id quod interest veniet, scilicet quod eius interest, qui experietur. itaque de iure quidem ipso singuli experientur et victoria et aliis proderit, aestimatio autem ad quod eius interest revocabitur, quamvis per unum adquiri servitus non possit.