Latin · ~9 min
Lines 1.1019-1.1034
Justinian, Liber VIII 1.1019-1034
Not analysed yet
Congruentius quidem videtur intra domum, inter te ac filios tuos si quae controversiae oriuntur, terminari. *valer. et gallien. aa. et valer. c. gallae. *<a 259 pp. xvi k. iun. aemiliano et basso conss. >
CJ. 8. 46. 4. 1: Imperatores valer. ,gallien.
Sed si ita res fuit, ut iniuriis eorum et ad ius experiundum et ad vindictam processeris, aditus praeses provinciae super disceptationibus quidem pecuniariis consuetum exerceri iubebit ordinem iuris: reverentiam autem debitam exhibere matri filios coget et, si provectam ad inclementiores iniurias improbitatem deprehenderit, laesam pietatem severius vindicabit. <a 259 pp. xvi k. iun. aemiliano et basso conss. >
CJ. 8. 46. 5: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Filia tua non solum reverentiam, sed et subsidium vitae ut exhibeat tibi, rectoris provinciae auctoritate compelletur. *diocl. et maxim. aa. donatio. *<a 287 pp. k. mart. diocletiano iii et maximiano aa. conss. >
CJ. 8. 46. 6: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Abdicatio, quae graeco more ad alienandos liberos usurpabatur et apoceryxis dicebatur, romanis legibus non comprobatur. *diocl. et maxim. aa. hermogeni. *<a 288 pp. xvii k. dec. maximiano a. ii et ianuario conss. >
CJ. 8. 46. 7: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si maritus tuus, licet militans, in patria potestate constitutus filium legitimis suscepit nuptiis, eum in potestate avi perseverasse non ambigitur. *diocl. et maxim. aa. et cc. duplianae. *<a 294 s. prid. non. april. cc. conss. >
CJ. 8. 46. 8: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Libertos exemplo ingenuorum filios suos post libertatem ex legitimis nuptiis natos in potestate habere non est prohibitum. *diocl. et maxim. aa. et cc. aemilianae. *<a 294 s. xvi k. mai. sirmi cc. conss. >
CJ. 8. 46. 9: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Nec filium negare cuiquam esse liberum senatus consulta de partu agnoscendo ac denuntiata poena, item praeiudicium edicto perpetuo propositum et remedium alimentorum apud praesidem maiori trimo petenti monstratum iure manifesto declarant. *diocl. et maxim. aa. et cc. nicagorae. *<a 294 s. v k. mai. sirmi cc. conss. >
CJ. 8. 46. 10: Imperator Constantinus
Libertati a maioribus tantum impensum est, ut patribus, quibus ius vitae in liberos necisque potestas olim erat permissa, eripere libertatem non liceret. *const. a. ad maximum pu. *<a 323 d. xv k. iun. thessalonicae severo et rufino conss. >
CJ. 8. 47. 0. De adoptionibus.