Latin · ~11 min
Lines 1.1106-1.1119
Justinian, Liber VIII 1.1106-1119
Not analysed yet
CJ. 8. 50. 2. 1: Imperator Gordianus
Proinde si ab hostibus redemptam post dissolutum veluti naturalis pignoris vinculum in matrimonio habere coepisti, nihil est, quod de statu eius seu liberorum communium debeas pertimescere. <a 241 pp. ii id. iun. gordiano a. ii et pompeiano conss. >
CJ. 8. 50. 3: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Cum cognatos tuos nondum postliminio regressos adfirmes, sed adhuc in rebus esse humanis, et bona eorum fraudibus diversae partis dissipari, interpellatus rector provinciae providebit eum sub observatione constituere, qui stipulante servo publico satis idonee dederit. *diocl. et maxim. aa. varo. *<a 287 pp. v k. sept. diocletiano iii et maximiano conss. >
CJ. 8. 50. 4pr. : Imperatores Diocletianus, Maximianus
Nec nos praeteriit hereditatem eius, quam incognitum erat ab hostibus interfecta an capta esset, a filio adiri non potuisse (quando eorum bona, qui in hostium potestatem rediguntur, eo demum tempore successionis iure adquiri possunt, cum captos apud hostes mortuos esse cognoscitur) ,nec super facultatibus eius, cuius incerta vita ac fortuna fuit, transigi vel iudicari potuit. *diocl. et maxim. aa. hermogeni. *<a 290 pp. v k. iun. ipsis aa. iiii et iii conss. >
CJ. 8. 50. 4. 1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Unde posteaquam apud hostes materteram vestram fati munus implesse innotuit, tunc vobis licentia permittitur agnoscendae per bonorum possessionem successionis: non officientibus enim, quae perperam gesta sunt, si priorem gradum obtinetis, successionis compendium ad vos pertinet. <a 290 pp. v k. iun. ipsis aa. iiii et iii conss. >
CJ. 8. 50. 5: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Cum non redemptum ab hostibus filium tuum, sed sine ullo contracto traditum a barbaris praefecto legionis dicas, postliminii ius locum habuit et ilico ingenuitati suae reddi eum praeses provinciae iubebit. *diocl. et maxim. aa. ursae. *<a 290 pp. xvi k. iun. ipsis aa. iiii et iii conss. >
CJ. 8. 50. 6: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Cum et postliminii ius et communis utilitatis ratio exigat, ut, si qui captos ab hostibus redemerint, accepto pretio redemptos suae ingenuitati restituant, proponasque redemptorem noluisse oblatum pretium a te vel ab alio recipere, praeses provinciae efficaci instantia compellet eum legibus obtemperare et recepto eo quod pretii nomine dependitur status securitatem non inquietare. *diocl. et maxim. aa. . To. *<a 291 pp. k. febr. tiberiano et dione conss. >
CJ. 8. 50. 7: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Foedissimae mulieris nequitia permovemur. cum igitur filiam tuam captam ac prostitutam ab ea quae eam redemerat ob retinendae pudicitiae cultum ac servandam natalium honestatem ad te confugisse proponas, praeses provinciae, si filiae tuae supra dictam iniuriam ab ea, quae sciebat ingenuam esse, inflictam cognoverit, cum huiusmodi persona indigna sit pretium recipere propter odium detestabilis quaestus, etiamsi pretium compensatum non est ex necessitate miserabili, custodita ingenuitate natae tuae adversus flagitiosae mulieris turpitudinem tutam eam defensamque praestabit. *diocl. et maxim. aa. claudio. *<a 291 pp. iii non. febr. tiberiano et dione conss. >