Latin · ~10 min
Lines 1.1192-1.1208
Justinian, Liber VIII 1.1192-1208
Not analysed yet
Spem futurae actionis plena intercedente donatoris voluntate posse transferri non immerito placuit. *dec. a. Marcellino. *<a 250 pp. non mart. decio a. ii et grato conss. >
CJ. 8. 53. 4: Imperator probus
Si functiones per eum, cui donata res non erat, vel ab actoribus ipsius nomine celebratae sunt, tibi obesse non potest. *probus a. massiciae. *<a 280 pp. v k. ian. messala et grato conss. >
CJ. 8. 53. 5: Imperatores carus, carinus, numer.
Si donatio per epistulam facta non paret, verba tamen testamenti, quibus liberalitas testatricis confirmata est, fideicommissum continere non ambigitur. *carus carinus et numer. aaa. falconillae. *<a 284 pp. vi k. febr. romae carino ii et numeriano aa. conss. >
CJ. 8. 53. 6: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Nec ambigi oportet donationes etiam inter absentes, maxime si ex voluntate donantium possessionem ii quibus donatum est nanciscantur, validas esse. *diocl. et maxim. aa. calpurniae aristaenetae. *<a 286 pp. iiii id. febr. mediolani maximo ii et aquilino conss. >
CJ. 8. 53. 7: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Censualis quidem professio domino praeiudicare non solet. sed si in censum velut sua mancipia deferenti privigno tuo consensisti, donationem in eum contulisse videris. *diocl. et maxim. aa. iulio. *<a 290 pp. id. iul. ipsis aa. iiii et iii conss. >
CJ. 8. 53. 8: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si praeses provinciae non donandi voluntate filiorum tuorum nomine praedia in censum detulisse te manifestis probationibus cognoverit, quod fides veri suggesserit, statuet. *diocl. et maxim. aa. florae. *<a 290 pp. viii id. sept. ipsis aa. iiii et iii conss. >
CJ. 8. 53. 9: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Legem, quam rebus tuis donando dixisti, sive stipulatione tibi prospexisti, ex stipulatu, sive non, incerto iudicio (id est praescriptis verbis) apud praesidem provinciae debes agere, ut hanc impleri provideat. *diocl. et maxim. aa. et cc. augustinae. *<a 293 pp. xvi k. mai. aa. conss. >
CJ. 8. 53. 10: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Nec ignorans nec invitus quisque donat. unde si de hoc fundo non cogitasti, cuius velut donationi consensisse continetur instrumento, maiores veritate rei quam scriptura vires obtinente intellegis, de quo non cogitasti nec specialiter subscripsisti, nihil te perdidisse. *diocl. et maxim. aa. et cc. hermionae. *<a 293 s. v k. mai. aa. conss. >
CJ. 8. 53. 11pr. : Imperatores Diocletianus, Maximianus
Cum de bonis tuis partem quidem penes te retinuisse, partem vero in eum quem in potestate habes donationis titulo contulisse commemores, non est incerti iuris in eum, qui in sacris familiae tuae remanet, destinationem magis paternae voluntatis factam, quam perfectam donationem pervenisse. *diocl. et maxim. aa. et cc. septimio sabiniano. *<a 293 s. prid. k. mai. heraclea aa. conss. >