Latin · ~9 min
Lines 1.121-1.139
Justinian, Liber VIII 1.121-139
Not analysed yet
CJ. 8. 6. 0. Uti possidetis.
CJ. 8. 6. 1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Uti possidetis fundum de quo agitur, cum ab altero nec vi nec clam nec precario possidetis, rector provinciae vim fieri prohibebit ac satisdationis vel transferendae possessionis edicti perpetui forma servata de proprietate cognoscet. *diocl. et maxim. aa. et cc. cyrillo. *<a 294 subscripta iii id. oct. nicomediae cc. conss. >
CJ. 8. 7. 0. De tabulis exhibendis.
CJ. 8. 7. 1: Imperatores valer. ,gallien.
Si in potestate patris fuerunt impuberes filii et vos eis estis substituti atque ita ad vos intra pubertatem illis decedentibus coepit hereditas pertinere, de exhibendis testamenti tabulis interdicto uti potestis. *valer. et gallien. aa. germano. *<a 260 pp. vii k. mai. saeculari et donato conss. >
CJ. 8. 8. 0. De liberis exhibendis seu de ducendis et de homine libero exhibendo.
CJ. 8. 8. 1: Imperator Antoninus
Si, ut proponis, cum tua e potestatis esses, super rebus matris obtinuisti, potes eos qui tibi condemnati sunt convenire. quod si extitit, qui te filium et in sua potestate esse contendit, interdicto in eam rem proposito de fide intentionis eius quaeretur. *ant. a. iustino. *<a 212 pp. vi id. april. duobus aspris conss. >
CJ. 8. 8. 2: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Adi praesidem provinciae ac postula filios tuos exhiberi. *diocl. et maxim. aa. et cc. cyrillae. *<a 293 subscripta v id. april. byzantii aa. conss. >
CJ. 8. 8. 3: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si ad instar interdicti de exhibenda filia philippi eum conveniendum putaveris, rector aditus provinciae suam vobis accomodabit notionem. *diocl. et maxim. aa. et cc. euodiae. *<a 293 s. xii k. dec. nicomediae aa. conss. >
CJ. 8. 9. 0. De precario et de salviano interdicto.
CJ. 8. 9. 1: Imperator Gordianus
Si te non remittente pignus debitor tuus ea quae tibi obnoxia sunt venumdedit, integrum tibi ius est ea persequi, non interdicto salviano (id enim tantummodo adversus conductorem debitoremve competit), sed serviana actione vel quae ad exemplum eius instituitur utilis adversus emptorem exercenda. *gord. a. aristoni. *<a 238 pp. vi id. sept. pio et pontiano conss. >
CJ. 8. 9. 2: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Habitantis precario heredes ad restituendum habitaculum teneri contra eos interdicto proposito manifeste declaratur. *diocl. et maxim. aa. et cc. fabricio. *<a 293 s. k. dec. sirmi aa. conss. >
CJ. 8. 10. 0. De aedificiis privatis.