Latin · ~10 min
Lines 1.401-1.417
Justinian, Liber VIII 1.401-417
Not analysed yet
CJ. 8. 17. 12. 8: Imperator Justinianus
(2) haec autem tantum ad dotem sancimus, non ad ante nuptias donationem, quam suo tempori servire disponimus et habere inter creditores sui temporis ordinem. non enim pro lucro fovemus mulieres, sed ne damnum patiantur suisque rebus defraudentur curamus. <a 531 d. v k. dec. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >
CJ. 8. 17. 12. 9: Imperator Justinianus
(3) quam legem ex praesenti tempore locum habere sancimus et non retrorsus referimus. <a 531 d. v k. dec. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >
CJ. 8. 18. 0. De his qui in priorum creditorum locum succedunt.
CJ. 8. 18. 1pr. : Imperatores Severus, Antoninus
Non omnimodo succedunt in locum hypothecarii creditoris hi, quorum pecunia ad creditorem transit. hoc enim tunc observatur, cum is, qui pecuniam postea dat, sub hoc pacto credat, ut idem pignus ei obligetur et in locum eius succedat. *sev. et ant. aa. Marcellinae. *<a 209 pp. id. iul. pompeiano et avito conss. >
CJ. 8. 18. 1. 1: Imperatores Severus, Antoninus
Quod cum in tua persona factum non sit (iudicatum est enim te pignora non accepisse), frustra putas tibi auxilio opus esse constitutionis nostrae ad eam rem pertinentis. <a 209 pp. id. iul. pompeiano et avito conss. >
CJ. 8. 18. 2pr. : Imperator Antoninus
Cum pro parte, in cuius potestate non eras, pecuniam fisco intuleris, et iure privilegio eius successisti et eius locum cui pecuniam numerasti consecutus es, nec hi creditores patris tui, qui personalem habuerunt actionem vel cum eo postea sub pignoribus contraxerunt, pignora tua te ignorante distrahendo iuri tuo aliquid derogaverunt. *ant. a. felici. *<a 216 pp. k. oct. romae sabino ii et anullino conss. >
CJ. 8. 18. 2. 1: Imperator Antoninus
Unde intellegis, si quid tuo nomine te absente ab actoribus tuis solutum est, ut indebitum numeratum restitui pignoraque tibi nexa persequi te posse. <a 216 pp. k. oct. romae sabino ii et anullino conss. >
CJ. 8. 18. 3: Imperator Alexander Severus
Si potiores creditores pecunia tua dimissi sunt, quibus obligata fuit possessio, quam emisse te dicis, ita ut pretium perveniret ad eosdem priores creditores, in ius eorum successisti et contra eos, qui infirmiores illis fuerunt, iusta defensione te tueri potes. *alex. a. valenti. *<a 224 pp. k. febr. iuliano et crispino conss. >
CJ. 8. 18. 4: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si prior res publica contraxit fundusque ei est obligatus, tibi secundo creditori offerendi pecuniam potestas est, ut succedas etiam in ius rei publicae. *diocl. et maxim. aa. carpophoro. *<a 286 pp. xv k. iun. maximo ii et aquilino conss. >