Latin · ~10 min
Lines 1.620-1.638
Justinian, Liber VIII 1.620-638
Not analysed yet
CJ. 8. 34. 3pr. : Imperator Constantinus
Quoniam inter alias captiones praecipue commissoriae pignorum legis crescit asperitas, placet infirmari eam et in posterum omnem eius memoriam aboleri. *const. a. ad pop. *<a 326 d. ii k. febr. serdicae constantino a. vii et constantio c. conss. >
CJ. 8. 34. 3. 1: Imperator Constantinus
Si quis igitur tali contractu laborat, hac sanctione respiret, quae cum praeteritis praesentia quoque depellit et futura prohibet. creditores enim re amissa iubemus recuperare quod dederunt. <a 326 d. ii k. febr. serdicae constantino a. vii et constantio c. conss. >
CJ. 8. 35. 0. De exceptionibus sive praescriptionibus.
CJ. 8. 35. 1: Imperator Antoninus
Debitores quidem hereditarii unicuique heredum pro portione hereditaria antiqua lege obligati sunt. sed si eis heredibus omnem pecuniam exsolvisti, quibus nomen patris tui testator in divisione adscripserat, doli mali exceptione adversus alios agentes tueri te potes. *ant. a. claudio. *<a 212 pp. xv k. aug. duobus aspris conss. >
CJ. 8. 35. 2: Imperator Antoninus
Pro portione tua, qua domum ad te pertinere dicis, si iudicatum non est, actiones dirigere potes. nam exceptio rei iudicatae ei demum obstat vel successoribus eius, inter quos cognitum super ea re et pronuntiatum est. *ant. a. iulio. *<a 213 pp. xv k. mart. antonino a. iiii et balbino conss. >
CJ. 8. 35. 3: Imperator Antoninus
Adversus fratrem tuum quondam tutorem legitimum tutelae iudicio si expertus non es, proposita actione consiste. nec timueris exceptionem pacti, si in eo fraudem dolumque admissum probare potes: nam replicatio doli opposita bonae fidei iudicium facit et commentum fraudis repellit. *ant. a. vitali. *<a xxx >
CJ. 8. 35. 4: Imperator Alexander Severus
Cum nondum finitam sententia causam, sed dilatam adlegetis, non est dubium omnes integras defensiones vobis esse. *alex. a. iunio et aliis. *<a 223 pp. ii non. oct. maximo ii et aeliano conss. >
CJ. 8. 35. 5: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Licet unde vi interdictum intra annum locum habet, tamen exceptione perpetua ei succurri, qui per vim expulsus post retinuit possessionem, auctoritate manifestatur. *diocl. et maxim. aa. et cc. basilio. *<a 293 s. k. mai. trallis aa. conss. >
CJ. 8. 35. 6: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si pactum intercessit, in exceptione sine temporis praefinitione de dolo replicari potest. *diocl. et maxim. aa. et cc. helenae. *<a 293 s. k. sept. viminacii aa. conss. >
CJ. 8. 35. 7: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si ex maiore debiti quantitate minor tibi soluta est nec liberationem debitori tuo praestitisti, petere quod non probatur redditum, contra exceptionem pacti replicatione tuam adiuvans intentionem, minime prohiberis. *diocl. et maxim. aa. et cc. menandrae. *<a 294 s. ii k. mart. cc. conss. >