Latin · ~9 min
Lines 1.705-1.714
Justinian, Liber VIII 1.705-714
Not analysed yet
CJ. 8. 37. 13pr. : Imperator Justinianus
Veteris iuris altercationes decidentes generaliter sancimus omnem stipulationem, sive in dando sive in faciendo sive mixta ex dando et faciendo inveniatur, et ad heredes et contra heredes transmitti, sive specialis heredum fiat mentio sive non: cur enim, quod in principalibus personis iustum est, non ad heredes et adversus eos transmittatur? *iust. a. iuliano pp. *<a 530 d. k. aug. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss. >
CJ. 8. 37. 13. 1: Imperator Justinianus
Et sic existimentur huiusmodi stipulationes, quasi tantummodo in dandum fuerant conceptae, cum nihilo minus et heredes factum possint adimplere: illa subtili et supervacua scrupulositate explosa, per quam putabant non esse possibile factum ab alio compleri, quod alii impositum est. <a 530 d. k. aug. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss. >
CJ. 8. 37. 13. 2: Imperator Justinianus
Et quare, cum paene similis omnium natura est, non et facta omnes vel plus vel paulo minus adimplere possint, ne ex huiusmodi subtilitate cadant hominum voluntates? <a 530 d. k. aug. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss. >
CJ. 8. 37. 14pr. : Imperator Justinianus
Optimam quaestionem et frequenter in iudiciis versatam satis humanum est saltem in praesenti dirimere, ne diutius nostram rem publicam molestare concedatur. in multis etenim contractibus et maxime in feneraticiis cautionibus solitum est adscribi, stipulationes per certos servos celebrari. sed quidam indevotione tenti ex hoc materiam altercationis acceperunt: et alii quidem non esse servum adhibitum contendebant, alii vero non eius esse servum, ad quem pertinere scriptura protestabatur: et si non per servum, sed inter praesentes celebratam esse rem fuerit scriptum, et hoc iterum dubitabatur, debere ostendi partes esse praesentes. *iust. a. iohanni pp. *<a 531 d. k. nov. post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >
CJ. 8. 37. 14. 1: Imperator Justinianus
Cum itaque satis utile est in contractibus et servos adhiberi et praesentes esse personas adscribi, forte propter personas dignitate excelsas vel mulieres, quas naturalis pudor non omnibus perperam sese manifestare concedit, sancimus tales scripturas omnifariam esse credendas et, sive adscriptus fuerit servus et ad quandam personam dicitur pertinere, credi omnimodo et servum adesse et fecisse stipulationem et eam esse scripto domino adquisitam et non dubitari, si servus ipse praesto fuerit vel eius domini fuit is, pro quo scriptus est fecisse stipulationem: <a 531 d. k. nov. post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >