Latin · ~10 min
Lines 1.869-1.883
Justinian, Liber VIII 1.869-883
Not analysed yet
CJ. 8. 41. 8pr. : Imperator Justinianus
Novationum nocentia corrigentes volumina et veteris iuris ambiguitates resecantes sancimus, si quis vel aliam personam adhibuerit vel mutaverit vel pignus acceperit vel quantitatem augendam vel minuendam esse crediderit vel condicionem seu tempus addiderit vel detraxerit vel cautionem iuniorem acceperit vel aliquid fecerit, ex quo veteris iuris conditores introducebant novationes, nihil penitus priori cautelae innovari, sed anteriora stare et posteriora incrementum illis accedere, nisi ipsi specialiter remiserint quidem priorem obligationem et hoc expresserint, quod secundam magis pro anterioribus elegerint. *iust. a. ad sena tum. *<a 530 d. xi k. aug. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss. >
CJ. 8. 41. 8. 1: Imperator Justinianus
Et generaliter definimus voluntate solum esse, non lege novandum, etsi non verbis exprimatur, ut sine novatione, quod solito vocabulo anobateutws dicunt, causa procedat: hoc enim naturalibus inesse rebus volumus et non verbis extrinsecus supervenire. <a 530 d. xi k. aug. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss. >
CJ. 8. 42. 0. De solutionibus et liberationibus.
CJ. 8. 42. 1: Imperator Antoninus
In potestate eius est, qui ex pluribus contractibus pecuniam debet, tempore solutionis exprimere, in quam causam reddat. quod si debitor id non fecit, convertitur electio ad eum qui accepit. si neuter voluntatem suam expressit, prius in usuras id quod solvitur, deinde in sortem accepto feretur. *ant. a. aristaenetae. *<a 212 pp. prid. non. iun. duobus aspris conss. >
CJ. 8. 42. 2: Imperator Alexander Severus
Liberari fideiussores, quotiens fiscus tam creditori quam debitori, licet diversis stationibus, succedit, ius certum est. quod et in tua persona procuratores mei custodient. *alex. a. bassae. *<a 232 s. k. iun. lupo et maximo conss. >
CJ. 8. 42. 3: Imperator Gordianus
Si, cum servus liberam peculii administrationem haberet, mutuam pecuniam ab eo accepisti, eique ante ademptum peculium vel priusquam ademptum cognosceres eam exsolvisti, ea solutione liberatus es. *gord. a. apollonio. *<a 238 pp. v k. oct. pio et pontiano conss. >
CJ. 8. 42. 4: Imperator Gordianus
Nihil interest, utrum creditori pecuniam mutuam solveris, an ex eius voluntate servo numeraveris. nec enim ex eo, quod creditor in fatum concessit, priusquam instrumenta redderet, evacuatae obligationis vires reparari queunt. *gord. a. rufinae. *<a 238 pp. prid. id. oct. pio et pontiano conss. >
CJ. 8. 42. 5: Imperator Gordianus
Nulla tibi adversus creditorem alienum actio superest eo, quod debitam ei quantitatem offerens ius obligationis in te transferri desideras, cum ab eo te nomen comparasse non suggeras, licet solutione ab alio facta nomine debitoris evanescere soleat obligatio. *gord. a. celso. *<a 238 pp. vii k. nov. pio et pontiano conss. >