Latin · ~8 min
Lines 1.239-1.259
Justinian, Liber X 1.239-259
Not analysed yet
Dig. 10. 2. 20. 5
Ulpianus 19 ad ed.
Papinianus ait, si uni ex heredibus onus aeris alieni iniungatur citra speciem legati, officio iudicis familiae erciscundae cognoscentis suscipere eum id oportere, sed non ultra dodrantem portionis suae, ut quadrantem illibatum habeat: indemnes igitur coheredes suos praestare cavebit.
Dig. 10. 2. 20. 6
Ulpianus 19 ad ed.
Idem scribit et si filius in muneribus publicis, in quibus pater ei consentit, reliquatus est et pro parte heres scriptus est, hoc quoque debere praecipere, quia et hoc patris aes alienum fuit: sed si qua munera post mortem patris suscepit, ab his heredes patris soluti sunt.
Dig. 10. 2. 20. 7
Ulpianus 19 ad ed.
Neratius autem respondit: eum, qui plures filios haberet, unum ex filiis agwonovesian suscepturum professum esse et priusquam honore fungeretur, mortuum esse omnibus filiis heredibus institutis, et quaesitum esse, an is filius, quod in eam rem impendisset, familiae erciscundae consequatur: eique respondisse nulla actione idem consequi posse. quod merito displicet. debet itaque hoc in familiae erciscundae iudicium venire.
Dig. 10. 2. 20. 8
Ulpianus 19 ad ed.
Item papinianus scribit, si maritus alterum ex heredibus onus dotis solvendae, quae in stipulationem venit, suscipere iussit et mulier adversus utrumque dirigat dotis petitionem, coheredem esse defendendum ab eo, qui suscipere onus iussus est. sed legata, quae ab utroque pro dote data electa dote retinentur, in compendio coheredis esse, qui debito levatur, non oportet, videlicet ut coheres, qui onus aeris alieni suscepit, officio iudicis legatum consequatur. et verum est hoc, nisi aliud testator edixit.
Dig. 10. 2. 20. 9
Ulpianus 19 ad ed.
Idem scribit, quod uni ex coheredibus statuliber condicionis implendae nomine dedit de peculio, in hoc iudicium non venire nec communicari debere:
Dig. 10. 2. 21
Paulus 23 ad ed.
Idem et in communi dividundo.
Dig. 10. 2. 22pr.
Ulpianus 19 ad ed.
Item labeo scribit, si unus heredum ^heredem^ thensaurum relictum a testatore effodit, familiae erciscundae iudicio eum teneri, etsi cum extraneo conscio partitus sit.