Latin · ~7 min
Lines 1.705-1.722
Justinian, Liber X 1.705-722
Not analysed yet
Dig. 10. 3. 22
Pomponius 33 ad sab.
Si meo et vicini nomine parietem aedificem vel repetiturus ab eo pro parte impensam vel donationis gratia, communis fiet paries.
Dig. 10. 3. 23
Ulpianus 32 ad ed.
Si convenerit inter te et socium tuum, ut alternis annis fructum perciperetis, et non patiatur te socius tui anni fructum percipere, videndum, utrum ex conducto sit actio an vero communi dividundo. eadem quaestio est et si socius, qui convenerat, ut alternis annis frueretur, pecus immisit et effecit, ut futuri anni fructus, quos socium percipere oportuit, corrumperentur. et puto magis communi dividundo iudicium quam ex conducto locum habere (quae enim locatio est, cum merces non intercesserit?) aut certe actionem incerti civilem reddendam.
Dig. 10. 3. 24pr.
Iulianus 8 Dig.
Communis servus si ex re alterius dominorum adquisierit, nihilo minus commune id erit: sed is, ex cuius re adquisitum fuerit, communi dividundo iudicio eam summam percipere potest, quia fidei bonae convenit, ut unusquisque praecipuum habeat, quod ex re eius servus adquisierit.
Dig. 10. 3. 24. 1
Iulianus 8 Dig.
Cum agere tecum communi dividundo vellem, partem tuam titio tradidisti mutandi iudicii causa: teneris mihi praetoria actione, quod fecisses, ne tecum communi dividundo ageretur.
Dig. 10. 3. 25
Iulianus 12 Dig.
Si stichus communis meus et tuus servus habuerit pamphilum vicarium aureorum decem et mecum actum de peculio fuerit condemnatusque decem praestitero: quamvis postea pamphilus decesserit, nihilo minus actione communi dividundo vel pro socio quinque milia praestare debebis, quia te hoc aere alieno liberavi. longe magis consequar, si stichus post mortem pamphili alium vicarium adquisierat.
Dig. 10. 3. 26
Alfenus 2 Dig.
Communis servus cum apud alterum esset, crus fregit in opere: quaerebatur, alter dominus quid cum eo, penes quem fuisset, ageret. respondi, si quid culpa illius magis quam casu res communis damni cepisset, per arbitrum communi dividundo posse reciperare.