Latin · ~8 min
Lines 1.741-1.774
Justinian, Liber X 1.741-774
Not analysed yet
Dig. 10. 4. 0. Ad exhibendum.
Dig. 10. 4. 1
Ulpianus 24 ad ed.
Haec actio perquam necessaria est et vis eius in usu cottidiano est et maxime propter vindicationes inducta est.
Dig. 10. 4. 2
Paulus 21 ad ed.
Exhibere est facere in publico potestatem, ut ei qui agat experiundi sit copia.
Dig. 10. 4. 3pr.
Ulpianus 24 ad ed.
In hac actione actor omnia nosse debet et dicere argumenta rei de qua agitur.
Dig. 10. 4. 3. 1
Ulpianus 24 ad ed.
Qui ad exhibendum agit, non utique dominum se dicit nec debet ostendere, cum multae sint causae ad exhibendum agendi.
Dig. 10. 4. 3. 2
Ulpianus 24 ad ed.
Praeterea in hac actione notandum est, quod reus contumax per in litem iusiurandum petitoris damnari possit ei iudice quantitatem taxante.
Dig. 10. 4. 3. 3
Ulpianus 24 ad ed.
Est autem personalis haec actio et ei competit qui in rem acturus est qualicumque in rem actione, etiam pigneraticia serviana sive hypothecaria, quae creditoribus competunt.
Dig. 10. 4. 3. 4
Ulpianus 24 ad ed.
Sed et usum fructum petituro competere ad exhibendum pomponius ait.
Dig. 10. 4. 3. 5
Ulpianus 24 ad ed.
Sed et si quis interdicturus rem exhiberi desideret, audietur.
Dig. 10. 4. 3. 6
Ulpianus 24 ad ed.
Item si optare velim servum vel quam aliam rem, cuius optio mihi relicta est, ad exhibendum me agere posse constat, ut exhibitis possim vindicare.
Dig. 10. 4. 3. 7
Ulpianus 24 ad ed.
Si quis noxali iudicio experiri velit, ad exhibendum ei actio est necessaria: quid enim si dominus quidem paratus sit defendere, actor vero destinare non possit nisi ex praesentibus, quia aut servum non recognoscit aut nomen non tenet? nonne aequum est ei familiam exhiberi, ut noxium servum adgnoscat? quod ex causa debet fieri ad designandum eum, cuius nomine noxali quis agit, recensitione servorum facta.
Dig. 10. 4. 3. 8
Ulpianus 24 ad ed.
Si quis extra heredem tabulas testamenti vel codicillos vel quid aliud ad testamentum pertinens exhiberi velit, dicendum est per hanc actionem agendum non esse, cum sufficiunt sibi interdicta in hanc rem competentia: et ita pomponius.