Latin · ~7 min
Lines 1.805-1.827
Justinian, Liber X 1.805-827
Not analysed yet
Dig. 10. 4. 5. 2
Ulpianus 24 ad ed.
Idem iulianus scribit emptorem, qui ruta caesa non restituit, ad exhibendum teneri in quantum in litem iuravero: sed ibi adicit, si emptor possideat aut dolo fecit quo minus possideat.
Dig. 10. 4. 5. 3
Ulpianus 24 ad ed.
Item celsus scribit stercus, quod in aream meam congessisti, per ad exhibendum actionem posse te consequi ut tollas, sic tamen ut totum tollas: ceterum alias non posse.
Dig. 10. 4. 5. 4
Ulpianus 24 ad ed.
Sed et si ratis delata sit vi fluminis in agrum alterius, posse eum conveniri ad exhibendum neratius scribit. unde quaerit neratius, utrum de futuro dumtaxat damno an et de praeterito domino agri cavendum sit, et ait etiam de praeterito caveri oportere.
Dig. 10. 4. 5. 5
Ulpianus 24 ad ed.
Sed et si de ruina aliquid in tuam aream vel in tuas aedes deciderit, teneberis ad exhibendum, licet non possideas.
Dig. 10. 4. 5. 6
Ulpianus 24 ad ed.
Item si quis facultatem restituendi non habeat, licet possideat, tamen ad exhibendum non tenebitur, ut puta si in fuga servus sit: ad hoc plane solum tenebitur, ut caveat se exhibiturum, si in potestatem eius pervenerit. sed et si non sit in fuga, permiseris autem ei ubi velit morari, idem erit dicendum, aut peregre a te missus sit, vel in praediis tuis agat, ad hoc solum teneberis, ut caveas.
Dig. 10. 4. 6
Paulus 14 ad sab.
Gemma inclusa auro alieno vel sigillum candelabro vindicari non potest, sed ut excludatur, ad exhibendum agi potest: aliter atque in tigno iuncto aedibus, de quo nec ad exhibendum agi potest, quia lex duodecim tabularum solvi vetaret: sed actione de tigno iuncto ex eadem lege in duplum agitur.
Dig. 10. 4. 7pr.
Ulpianus 24 ad ed.
Tigni appellatione omnem materiam in lege duodecim tabularum accipimus, ut quibusdam recte videtur.
Dig. 10. 4. 7. 1
Ulpianus 24 ad ed.