Latin · ~8 min
Lines 1.85-1.109
Justinian, Liber X 1.85-109
Not analysed yet
Dig. 10. 2. 0. Familiae erciscundae.
Dig. 10. 2. 1pr.
Gaius 7 ad ed. provinc.
Haec actio proficiscitur e lege duodecim tabularum: namque coheredibus volentibus a communione discedere necessarium videbatur aliquam actionem constitui, qua inter eos res hereditariae distribuerentur.
Dig. 10. 2. 1. 1
Gaius 7 ad ed. provinc.
Quae quidem actio nihilo minus ei quoque ipso iure competit, qui suam partem non possidet: sed si is qui possidet neget eum sibi coheredem esse, potest eum excludere per hanc exceptionem "si in ea re, qua de agitur, praeiudicium hereditati non fiat". quod si possideat eam partem, licet negetur esse coheres, non nocet talis exceptio: quo fit, ut eo casu ipse iudex, apud quem hoc iudicium agitur, cognoscat, an coheres sit: nisi enim coheres sit, neque adiudicari quicquam ei oportet neque adversarius ei condemnandus est.
Dig. 10. 2. 2pr.
Ulpianus 19 ad ed.
Per familiae erciscundae actionem dividitur hereditas, sive ex testamento sive ab intestato, sive lege duodecim tabularum sive ex aliqua lege deferatur hereditas vel ex senatus consulto vel etiam constitutione: et generaliter eorum dumtaxat dividi hereditas potest, quorum peti potest hereditas.
Dig. 10. 2. 2. 1
Ulpianus 19 ad ed.
Si quarta ad aliquem ex constitutione divi pii adrogatum deferatur, quia hic neque heres neque bonorum possessor fit, utile erit familiae erciscundae iudicium necessarium.
Dig. 10. 2. 2. 2
Ulpianus 19 ad ed.
Item si filii familias militis peculium sit. fortius defendi potest hereditatem effectam per constitutiones, et ideo hoc iudicio locus erit.
Dig. 10. 2. 2. 3
Ulpianus 19 ad ed.
In familiae erciscundae iudicio unusquisque heredum et rei et actoris partes sustinet.
Dig. 10. 2. 2. 4
Ulpianus 19 ad ed.
Dubitandum autem non est, quin familiae erciscundae iudicium et inter pauciores heredes ex pluribus accipi possit.
Dig. 10. 2. 2. 5
Ulpianus 19 ad ed.
In hoc iudicium etsi nomina non veniunt, tamen, si stipulationes interpositae fuerint de divisione eorum, ut stetur ei et ut alter alteri mandet actiones procuratoremque eum in suam rem faciat, stabitur divisioni.