Latin · ~8 min
Lines 1.338-1.360
Justinian, Liber XI 1.338-360
Not analysed yet
Dig. 11. 4. 4
Paulus 1 sent.
Limenarchae et stationarii fugitivos deprehensos recte in custodiam retinent. magistratus municipales ad officium praesidis provinciae vel proconsulis comprehensos fugitivos recte transmittunt.
Dig. 11. 4. 5
Tryphonus 1 disp.
Si in harenam fugitivus servus se dederit, ne isto quidem periculo, discriminis vitae tantum, sibi irrogato potestatem domini evitare poterit: nam divus pius rescripsit omnimodo eos dominis suis reddere sive ante pugnam ad bestias sive post pugnam, quoniam interdum aut pecunia interversa aut commisso aliquo maiore maleficio ad fugiendam inquisitionem vel iustitiam animadversionis in harenam se dare mallent. reddi ergo eos oportet.
Dig. 11. 5. 0. De aleatoribus.
Dig. 11. 5. 1pr.
Ulpianus 23 ad ed.
Praetor ait: "si quis eum, apud quem alea lusum esse dicetur, verberaverit damnumve ei dederit sive quid eo tempore dolo eius subtractum est, iudicium non dabo. in eum, qui aleae ludendae causa vim intulerit, uti quaeque res erit, animadvertam. "
Dig. 11. 5. 1. 1
Ulpianus 23 ad ed.
Si rapinas fecerint inter se collusores, vi bonorum raptorum non denegabitur actio: susceptorem enim dumtaxat prohibuit vindicari, non et collusores, quamvis et hi indigni videantur.
Dig. 11. 5. 1. 2
Ulpianus 23 ad ed.
Item notandum, quod susceptorem verberatum quidem et damnum passum ubicumque et quandocumque non vindicat: verum furtum factum domi et eo tempore quo alea ludebatur, licet lusor non fuerit qui quid eorum fecerit, impune fit. domum autem pro habitatione et domicilio nos accipere debere certum est.
Dig. 11. 5. 1. 3
Ulpianus 23 ad ed.
Quod autem praetor negat se furti actionem daturum, videamus utrum ad poenalem actionem solam pertineat an et si ad exhibendum velit agere vel vindicare vel condicere. et est relatum apud pomponium solummodo poenalem actionem denegatam, quod non puto verum: praetor enim simpliciter ait "si quid subtractum erit, iudicium non dabo. "
Dig. 11. 5. 1. 4
Ulpianus 23 ad ed.
"in eum", inquit, "qui aleae ludendae causa vim intulerit, uti quaeque res erit, animadvertam. "haec clausula pertinet ad animadversionem eius qui compulit ludere, ut aut multa multetur aut in lautumias vel in vincula publica ducatur:
Dig. 11. 5. 2pr.